AAS 42 (1950), p. 30
§ 3. Sententia a singulis arbitris subscribi debet; ad eiusmet autem
validitatem requiritur et sufficit ut maior eorum numerus eidem
subscribat, dummodo rationum, ob quas ceteri non subseripserunt,
expressa mentio in eadem sententia fiat.
Can. 112
§ 1. Exaratae ab arbitris sententiae integer textus intra quindecim
dies ad cancellariam tribunalis eparchiae ubi sententia data est deponi
debet; et intra quinque dies a depositione, nisi certo constet sententiam
nullitate insanabili affectam esse, vicarius iudicialis, per se vel per
alium, decretum confirmationis proferat, partibus statim notificandum.
§ 2. Si vicarius iudicialis hoc decretum proferre recuset, vel si transactis
decem diebus a deposita sententia decretum non ediderit, p¿irs
cuius interest recurrere potest ad tribunal appellationis, servatis praescriptis
can. 231, § 3, 232.
Can. 113
Data ab arbitris sententia, etiamsi eadem irrita declaretur, nec partes
iure aliquo suo cadunt, nec terminorum lapsus habetur; sed sive
illud sive hi suspenduntur, usque ad transactos decem dies ab illo, quo
iudicialis sententia, quae illam arbitrorum nullam declaravit, in rem
iudicatam transiit.
Can. 114
§ 1. Excepta sententiae correctione, de iuris remediis contra sententiam
videt iudex qui competens est ad causam ab arbitris definitam in
primo gradu iudicandam.
§ 2. Iudex qui huius sententiae nullitatem declaret, vel qui adversus
eam concedat restitutionem in integrum, vel qui eam appellatione
proposita reformandam ex toto vel ex parte censuerit, causam ipsam
in primo gradu iudicare debet.
Can. 115
Arbitrorum sententiae correctio, in casibus de quibus in can. 402,
§ 1, peti potest a iudice loci in quo sententia data est, qui praescripta
§§ 2-3 eiusdem canonis servare debet.
Can. 110
§ 1. Querela nullitatis sanabilis proponi potest, intra mensem a notificatione
decreti de quo in can. 112:
I Si compromissum sit irritum, firmo praescripto can. 117, § 1,o
n. 2;
2° Si violatae sint normae de quibus in can. 102, 103;
3° In casibus de quibus in can. 420, n. 2-4;