AAS 42 (1950), p. 38

penes suam sedem aulam statuat, quae sit ordinarius iudiciorum locus,
ibique Crucifixi imago emineat, et adsit Evangeliorum liber.
§ 2. Iusta ex causa, Patriarcha et Archiepiscopus erigere possunt ad
actum tribunal in quolibet sui patriarchatus vel archiepiscopatus loco.

Can. 152

Iudex e territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda
impeditus, potest extra territorium iurisdictionem suam exercere et sententiam
ferre, certiore tamen hac de re facto loci Hierarcha.

Can. 153

§ 1. In unaquaque eparchia, Hierarcha publico decreto dies et horas
definiri curet, pro adiunctis opportunas, quibus tribunal adiri regulariter
possit, et ab eo iustitiae administratio exigi.
§ 2. Iusta tamen de causa, et quoties periculum est in mora, fas est
fidelibus quovis tempore iudicis ministerium in sui iuris vel boni publici
tutelam invocare.

Can. 154

§ 1. Dies festi de praecepto, et ultimi tres dies maioris hebdomadae
feriati habeantur; et in iis citationes intimare, audientias habere, partes
et testes excutere, probationes assumere, decreta et sententias ferre,
denuntiare et exsequi vetitum est, nisi necessitas, christiana caritas,
aut bonum publicum aliud postulent.
§ 2. Iudicis autem est in singulis casibus statuere et denuntiare, an
et quae acta supra dictis diebus expleri debeant.

ARTICULUS V

De personis ad disceptationem iudicialem admittendis
et de modo conficiendi et conservandi acta

Can. 155

§ 1. Dum causae coram tribunali aguntur, extranei ab aula arceantur
et ii tantummodo adsint, quos ad processum expediendum iudex necessarios
esse iudicaverit.
§ 2. Omnes, iudicio assistentes, qui reverentiae et obedientiae tribunali
debitae graviter defuerint, iudex, etiam illico et incontinenti si
coram tribunali sedente in id quis peccaverit, potest censuris quoque
aliisve congruis poenis ad officium reducere, advocatos praeterea et procuratores
etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.