AAS 42 (1950), p. 39

Can. 156

§ 1. Si alieni actui processuali interveniat persona linguae loci ignara
et iudices ac partes linguam huius personae propriam non intelligant,
interpres adhibeatur iuratus, et a iudice designatus, contra quem
alterutra pars legitimam exceptionem non proposuerit.
§ 2. Eadem norma servetur si interroganda sit surdus vel mutus,
neque fieri possit aut expediat ut interrogatio fiat ad normam can. 301.

Can. 157

§ 1. Acta iudicialia, tum quae meritum quaestionis respiciunt, seu
acta causae, ut sunt sententiae et cuiusque generis probationes, tum
quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, ut citationes,
intimationes, etc., scripto redacta esse debent.
§ 2. Nisi iusta causa aliud suadeat, quoad eius fieri potest, lingua
officiali loci redigantur; sed interrogationes et responsiones testium,
aliaque similia, lingua vernacula confici debent.

Can. 158

§ 1. Singula folia processus numerentur; et actuarii subscriptio
cum sigillo tribunalis apponatur in unoquoque folio.
§ 2. Singulis actis completis vel interruptis seu ad aliam sessionem
remissis, apponatur subscriptio actuarii et iudicis vel tribunalis praesidis.

§ 3. Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio
requiritur, si pars aut testis hanc facere nequeat vel nolit, id in ipsis
actis adnotetur, simulque iudex et actuarius fidem faciant actum ipsum
de verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut testem
vel non potuisse vel noluisse subscribere.

Can. 159

§ .1. In casu appellationis, actorum exemplaria ad normam can. 157,
158, conscripta et in fasciculum religata, cum indice omnium actorum
et documentorum et %um testificatione actuarii seu cancellarii de eorum
fideli transcriptione et integritate, mittantur ad superius tribunal; si
exemplaria sine gravi incommodo exscribi nequeant, mittantur cum opportunis
cautelis acta ipsa originalia.
§ 2. I Si eo mittenda sint ubi vernacula lingua non sit cognita,o
acta ipsa in linguam ibi communiter cognitam vertantur, adhibitis cautelis
ut de fideli translatione constet;
2° In causis in quibus appellans, qui ad Sedem Apostolicam provocat,
ad patrocinium gratuitum iam admissus fuerit, versio actorum fit
ex officio a tribunali coram quo acta ipsa exarata sunt.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.