AAS 42 (1950), p. 385

pia christianae plebis consuetudo decidit, spes arridet fore ut, aucta Ecclesiae
ipsius dignitate, denuo ad ipsam confluant frequentes et devoti
cives et peregrini, Beatissimae Virginis Fidelis opem impetraturi. Quae
cum ita sint, cumque preces Nobis oblatas firmet et augeat grave suffragium
Dilecti Filii Nostri Theodori S. R. E. Presbyteri Cardinalis Innitzer,
Archiepiscopi Vindobonensis, easdem exaudiré ultro libenterque decrevimus.
Audito igitur Venerabili Fratre Nostro Clemente S. R. E.
Cardinali Micara, Episcopo Veliterno, Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam
Paroecialem Deo in honorem Desponsationis Beatae Mariae Virginis,
communiter Sanctam Mariam Fidelem nuncupatam, Viennae in
Austria exsistentem, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus cum
omnibus honoribus ac privilegiis quae eidem titulo conveniunt. Contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;
illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die xxvu mensis
Augusti, in festo S. Iosephi Calasanctii, anno MCMXLIX, Pontificatus Nostri
undecimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRTJGNOLA
Officium Regens
Pontificiis diplomatibus expediendis

V

FOEDERATIO CATHOLICARUM STUDIORUM UNIVERSITATUM CONSTITUITUR

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Catholicas studiorum Universitates,
insignes doctrinae sacrae altiorumque humanarum disciplinarum sedes,
Sancta Mater Ecclesia, divinae veritatis magistra ac tutrix, per totum

26 - ACTA, vol. XVII. n 7. — 22-5-950.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.