AAS 42 (1950), p. 388

MCMXLVii, feliciter sit constitutum intra fines eiusdem Universitatis
excitari Aedem Aeternae Sapientiae dicandam, quae tam doctoribus
alumnisque, quam civibus pateret Romanis. Hae pactiones, testibus
quoque pluribus clarissimis tum e Civitate Vaticana tum ex eodem
Athenaeo viris, a desideratissimo Filio Nostro Raphaele Carolo Sanctae
Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali Rossi, nomine Sanctae Sedis
Nostraque auctoritate, nec non a dilecto filio Iosepho Caronia, doctore,
tum temporis Romanae Studiorum Universitatis Rectore Magnifico,
subsignatae fuere. Nobis proinde, qui religionis instituta, memorias ac
monumenta antiquissimi Romani Athenaei a Sapientia nuncupati non
ignoramus, in quo paucis ante saeculis conspicuum exstructum est,
Francisci Borromini ingenio atque opera, in spirituale magistrorum
ac discentium commodum Sancti Ivonis Oratorium, opportunum visum
est, anno praesertim quo Contardum Ferrini, olim in Italicis Studiorum
Universitatibus professorem, inter Beatos Caelites Nosmet Ipsi
sollemniter rettulimus, piis enixisque precibus annuere, quas Nobis
praeceptores et alumni novi Athenaei Romani adhibuerunt. Quapropter
in animum induximus sacram Aedem, Nostris sumptibus ex memorata
conventione nunc erectam, eidem ipsi Studio Urbis in perpetuum donare.
Eam igitur, pactionis eiusdem tenore cultui tantum Catholico in
perpetuum destinatam, dilecto filio Iosepho Cardinali, doctori, hodierno
Rectori Magnifico, hisce Litteris Nostris publice tradimus. Idem vero
aedificium, in honorem Aeternae Sapientiae intra Romanae Studiorum
Universitatis saepta dicatum, plane confidimus in verum iuvenum
bonum provehendum ita esse cessurum, ac per se ipsum eorundem animos
sic perculsurum ut, dum in disciplinarum pervestigationem optimaque
studia, sicut eos condecet, incumbunt, ii adigantur ad ea exquirenda
quae ad superna ac caelestia trahunt, Aeternam testantur
Veritatem mentesque ad Deum convertunt, omnium « scientiarum Dominum
». Haec edicimus, statuimus, decernentes hasce Litteras Nostras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc inane
fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
seu ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXII mensis Martii, anno MCML, Pontificatus Nostri duodecimo.

PIUS PP. XII

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.