AAS 42 (1950), p. 389
EPISTULAE
I
AD EXCMUM P. D. FRANCISCUM BERETTI, ARCHIEPISCOPUM TIT. LEONTOPOLITANUM
IN PAMPHILIA EUNDEMQUE COLLEGII SANCTI SPIRITUS COMMENDATOREM,
QUINQUAGESIMUM ANNUM AB INITO SACERDOTIO IMPLENTEM.
PIUS PP. XII
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Peragenti
tibi propediem annum a suscepto sacerdotio quinquagesimum feliciter
plenum, temperare Nobis non possumus, quin gratulationes Nostras
atque fervida omina iucunde exhibeamus. Compertum enim habemus
animarum studium, quo in diuturna tua sacri ministerii perfunctione
semper enituisti, initio quidem in Congregatione Mariana a Caravita
nuncupata, in primordiis tui sacerdotii admodum fiorenti, deinde paroeciale
munus obeundo, primo in ecclesia Sancti Angeli in Foro Piscario,
tum brevi tempore in Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, postea
complures annos in Sancti Laurentii in Lucina, denique hodie in Basilica
Patriarchali Sancti Petri in Vaticano. Praeterea iam longo temporis
spatio, tamquam Vicariatus Urbis delegatus alia pietatis geris
ofiicia apud Romana valetudinaria. Nos igitur, Venerabilis Frater, qui
te in flore ipso aetatis condiscipulum habuimus, quique nuper peculiare
benevolentiae Nostrae testimonium praebuimus, quum te ad archiepiscopalem
dignitatem proveximus, de sacerdotali munere tam diu utiliterque
peracto ex animo tibi gratulamur, omnia fausta felicia prospera
a Deo adprecantes. Caelestis interea remunerationis conciliatrix et
nuntia peculiarisque Nostrae caritatis testis sit Apostolica Benedictio,
quam tibi, Venerabilis Frater, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die x mensis Decembris,
anno MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.