AAS 42 (1950), p. 424

fraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Bostoniensi, eiusque
Episcopos metropolitico subiicimus iuri Archiepiscopi Bostoniensis. Indulgemus
insuper ut, usque dum Capitulum Cathedrale constitui nequeat,
Consultores dioecesani, ad iuris tramitem, eligantur et adhibeantur.
Quod vero ad dioecesis istius regimen, administrationem, ad
Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad
Seminarii dioecesani constitutionem, ad clericorum et fidelium iura et
onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt.
Quoad autem clerum peculiariter attinet, decernimus ut, simul
ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso
clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime
degunt. Mandamus insuper ut omnia documenta et acta, quae novam
dioecesim eiusque clericos et fideles respiciunt, a Cancellaria dioecesis
Campifontis ad novae dioecesis ^Vigorniensis Curiam quamprimum tradantur,
ut in huius archivo religiose serventur. Ad quae omnia, uti supra
disposita et constituta, exsecutioni mandanda venerabilem quem supra
diximus Fratrem Delegatum Apostolicum in Americae Septentrionalis
Statibus Foederatis, vel eum qui in exsecutionis actu illi Delegationi
Apostolicae praeerit, deputamus et illi facultates tribuimus ad id necessarias
et opportunas etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus
imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem authenticum peractae
exsecutionis actorum exemplar, quam primum fas erit, transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam
ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant,
etiam si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint,
vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis,
vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanata s, perpetuo validas exsistere et fore.
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse ac fore volumus et decernimus, non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ce-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.