AAS 42 (1950), p. 425

terisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis, ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae praesentibus Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis;
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo, die quartadecima Ianuarii mensis, Pontificatus Nostri
anno undecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIA NI Fr. A. I. Card. PIAZZA.
S. Collegii Decanus . S. C. Consistorialis aSecretis .

Albertus Serafini, Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco Plumbi

Reg . in Cane . A p . , vol. LXXYIII , n . 81. - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

SANCTUS IOANNES BOSCO, CONFESSOR, SODALITATIS CATHOLICORUM EDITORUM

EX ITALIA PRAECIPUUS CAELESTIS PATRONUS CONSTITUITUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum hisce temporibus, quibus
artium studia doctrinaeque summam obtinuerunt vim et incrementum,
libri, ephemerides, folia, typis impressa, valeant ubique, nemo est qui
ignoret ; quae saepe, ut experientia compertum est, in hominum salutem
atque beneficium vertuntur, eadem ad perniciem et corruptionem possunt
plurimum. Ut ergo damna haec pro viribus praecaveantur, Catholicorum
Sodalitati Editorum gentis Italicae expedire visum est Caelestis Patroni
praesidium deposcere, e quo in hac arte versantes similitudinem duce-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.