AAS 42 (1950), p. 5

An. et vol. XXXXIT 6 Ianuarii 1950 (Ser. II, T. XVII) - N. 1
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

MOTU PROPRIO

DE IUDICIIS PRO ECCLESIA ORIENTALI

PIUS PP. XII

Sollicitudinem Nostram in bonum et profectum Ecclesiae Orientalis
convertentes, de matrimonii disciplina apud christifideles eiusdem Ecclesiae
servanda die xxn mensis Februarii anno MDCCCCXXXXIX Apostolicas
Litteras promulgavimus, quarum exitus eventusque conceptae
spei Nostrae haud impares esse gaudemus. Solatio enim haud mediocri "
Nobis fuit a Legatis Nostris in regionibus Orientalis Ecclesiae et a sacrorum
Antistitibus, qui ibidem sunt, gratiarum actiones excipere itemque
significationes, quae aperte obtestabantur inceptum Nostrum communi
opinione perutile aestimari. Atqui ab iisdem, dum iteratis votis
petebatur, ut quam primum integer legum Codex pro Orientali Ecclesia
publicaretur, asseverabatur quoque rem prorsus urgere, ut saltem
canones ad ecclesiastica tribunalia spectantes actutum promulgarentur
: quodsi enim huiusmodi necessitati obviam non iretur, magnum
incommodum et detrimentum christifidelium animis exoritur um esse.

Accedit quoque nonnullas leges processuales in Ecclesia Orientali
vigentes, ad antiquorum temporum adiuncta accommodatas, mutatis
condicionibus, factas fuisse ad exsequendum difficiles vel minus ad
animarum salutem conducibiles.
Non paucae vero omni carebant utilitate, et saepe impedimento erant
ad iuris canonici studium, utpote quae vel easdem res crebro recinerent
vel aliis, recentiore aetate latis, adversaretur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.