AAS 42 (1950), p. 6

Oportet etiam sacra Ecclesiae iura sarta tecta serventur in exercenda
iudiciali potestate, quae ad ipsam divinitus data pertinent, itaque compescantur
conamina, ibidem hic illic notabiliter prodeuntia, quae civilibus
magistratibus huiusmodi iudicia arrogant.
Quibus incommodis et periculis ut afferamus medelam, utque tuendis
vel redintegrandis iuribus consulamus in rite peragendis iudiciis,
quibus humanae consortionis haud levi in re pax et bonum continentur,
Nos attente et cogitate omnibus in Domino perpensis, motu proprio,
certa scientia ac de Apostolicae plenitudine potestatis statuimus
et decrevimus de supra memoratis causis eos canones iam nunc publicare,
qui a Consilio legum Codici pro Orientali Ecclesia conficiendo parati
erant.
Canones autem, quos Nos Apostolica auctoritate comprobamus, hi
sunt, qui sequuntur.

DE IUDICIIS

PARS I

DE IUDICIIS IN GENERE

Can. 1

§ 1. Nomine iudicii ecclesiastici intelligitur controversiae in re de
qua Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribunali ecclesiastico, legitima
disceptatio et definitio.
§ 2. Obiectum iudicii sunt :
I Personarum physicarum vel moralium iura persequenda auto
vindicanda, vel facta iuridica, quae per iudicem declarari earundem personarum
interest ; et tunc iudicium est contentiosum;
2° delicta quod spectat ad poenam infligendam vel declarandam ; et
tunc iudicium est criminale.
§ 3. Delicta quae cadunt sub criminale iudicium sunt delicta quae in
foro externo legitime probari possunt.

Can. 2

§ 1. Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit :
T De causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas ;
2° De violatione legum ecclesiasticarum deque omnibus in quibus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.