AAS 42 (1950), p. 501

ris Testamenti praecipue explanet doctrinam de generis humani primordiis,
vaticinia messiana, Psalmos ; in Novo autem interpretando totius
vitae Christi Domini ordinate tradat conspectum easque saltem
Evangeliorum et Epistularum partes fusius explicet, quae diebus dominicis
et festis in ecclesia publice leguntur ; praeterea tradat historiam
passionis et resurrectionis Domini atque unam ad minimum ex praecipuis
epistulis S. Pauli penitus exponat, non omissis ceterarum quoque
epistularum iis locis qui ad doctrinam spectant.
Interpretationis autem munere magister ita fungatur, ut primo loco
sensum litteralem qui dicitur clare et perspicue exponat, in auxilium
adhibito, ubi res ferat, ipso quoque textu primigenio. In determinando
autem sensu litterali textuum ne via illa incedat quam pro dolor hodie
non pauci sequuntur exegetae, ut non habeat rationem nisi ipsorum
verborum et proximi contextus, sed sedulo antiquas illas normas ante
oculos habeat quas Summus Pontifex Pius XII gl. r. in Litteris encyclicis
Divino afflante Spiritu denuo inculcavit, nempe ut accurate dispiciat
exégeta quid Sacra Scriptura in aliis assimilibus locis doceat,
quae eiusdem textus sit explicatio apud SS. Patres et in traditione catholica,
quid ((analogia fidei» postulet, quid demum, si casus fert,
ipsum Magisterium Ecclesiae de illo textu statuerit. 19 Quae omnia, ut
rite facere possit, egregie versatus sit etiam in sacra theologia, magnoque
et sincero sacrae doctrinae imbuatur amore, neque unquam, solis
principiis criticis et litterariis innixus, munus suum exegeticum ab universa
theologica institutione separet.
Spiritalem quoque verborum significationem, dummodo eam a Deo
intendi secundum sapientissimas normas a Summis Pontificibus identidem
statutas rite constet,2 0 debito modo explicare curet. Sensum
illum spiritalem a SS. Patribus et magnis interpretibus tanto studio et
amore expositum magister eo facilius intelleget eoque religiosius discipulis
proponet, quo maiore ipse ornatur cordis puritate, animi excellentia,
spiritus humilitate, Dei revelantis reverentia et amore.
Difficultates et obscuritates quae interpreti in Sacrae Scripturae Libris
non raro occurrunt, magister ne attenuet aut dissimulet, sed
quaestione aeque et honeste exposita, pro viribus, accitis variarum disciplinarum
subsidiis, rem enodare conetur. Ne tamen obliviscatur
« Deum Sacros quos ipse inspiravit Libros, consulto difficultatibus adspersisse,
ut et intentius ad eos evolvendos et perscrutandos excitaremur,

1 9 Pius XII, Litt. encycl. Divino afflante Spiritu; 1. c. p. 310.
2 0 Litt. encycl. Providentissimus; Ench. Bibl. n. 97; Litt. encycl. Spiritus Paraclitus;
Ench. Bibl. nn. 498 s.; Litt. encycl. Divino afflante Spiritu;,!, c. p. 311.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.