AAS 42 (1950), p. 568

quibusdam consulto neglegi solent, ea quidem de causa ut praevaleat
notio quaedam vaga, quam ex antiquis Patribus, praesertim
graecis, haustam esse profitentur. Pontifices enim, ut
ipsi dictitant, de his quae inter theologos disputantur iudicare
nolunt, itaque ad pristinos fontes redeundum est et ex antiquorum
scriptis recentiora Magisterii constitutiones ac decreta
explicanda sunt.
Quae etsi fortasse scite dicta videntur, attamen fallacia non
carent. Verum namque est generatim Pontifices theologis libertatem
concedere in iis quae inter melioris notae doctores vario
sensu disputen tur; at historia docet, plura quae prius liberae
disceptationi subiecta fuerint, postea nullam iam disceptationem
pati posse.
Neque putandum est, ea quae in Encyclicis Litteris proponuntur,
assensum per se non postulare, cum in iis Pontifices
supremam sui Magisterii potestatem non exerceant. Magisterio
enim ordinario haec docentur, de quo illud etiam valet: « Qui
vos audit, me audit » ; ac plerumque quae in Encyclicis Litteris3
proponuntur et inculcantur, iam aliunde ad doctrinam catholicam
pertinent. Quodsi Summi Pontifices in actis suis dé re
hactenus controversa data opera sententiam ferunt, omnibus
patet rem illam, secundum mentem ac voluntatem eorumdem
Pontificum, quaestionem liberae inter theologos disceptationis
iam haberi non posse.
Verum quoque est, theologis semper redeundum esse ad divinae
revelationis fontes : eorum enim est indicare qua ratione ea
quae a vivo Magisterio docentur, in Sacris Litteris et in divina
<( traditione », « sive explicite, sive implicite inveniantur ».4
Accedit quod uterque doctrinae divinitus revelatae fons tot
tantosque continet thesauros veritatis, ut numquam reapse exhauriatur.
Quapropter sacrorum fontium studio sacrae disciplinae
semper iuvenescunt; dum contra speculatio, quae ulteriorem
sacri depositi inquisitionem neglegit, ut experiundo novi-

sLuc , X, 16.
*PiusIX,Inter gravissimas, 28oct.1870, Acta,vol.I, p. 260.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.