AAS 42 (1950), p. 569

mus, sterilis evadit. Sed hac de causa theologia etiam positiva,
quam dicunt, scientiae dumtaxat historicae aequari nequit. Una
enim cum sacris eiusmodi fontibus Deus Ecclesiae suae Magisterium
vivum dedit, ad ea quoque illustranda et enucleanda,
quae in fidei deposito nonnisi obscure ac velut implicite continentur.
Quod quidem depositum nec singulis christifidelibus
nec ipsis theologis divinus Redemptor concredidit authentice
interpretandum, sed soli Ecclesiae Magisterio. Si autem hoc
suum munus Ecclesia exercet, sicut saeculorum decursu saepenumero
factum est, sive ordinario sive .extraordinario eiusdem
muneris exercitio, patet omnino falsam esse methodum, qua
ex obscüris clara explicentur, quin immo contrarium omnes
sequi ordinem necesse esse. Quare Decessor Noster imm. mem.
Pius IX, docens nobilissimum theologiae munus illud esse, quod
ostendat quomodo ab Ecclesia definita doctrina contineatur in
fontibus, non absque gravi causa illa addidit verba: « eo ipso
sensu, quo ab Ecclesia definita est ».
Ut autem ad novas, quas supra attigimus, opinationes redeamus,
plura etiamanonnullis proponuntur vel mentibus inst u -
tantur in detrimentum divinae auctoritatis Sacrae Scripturae.
Etenim sensum definitionis Concilii Vaticani de Deo Sacrae
Scripturae auctore audacter quidam pervertunt; atque sententiam,
iam pluries reprobatam, renovant, secundum quam Sacrarum
Litterarum immunitas errorum ad ea solummodo, quae
de Deo ac de rebus moralibus et religiosis traduntur, pertineat.
Immo perperam loquuntur de sensu humano Sacrorum Librorum
sub quo sensus eorum divinus lateat, quem solum infallibilem
declarant. In Sacra Scriptura interpretanda nullam haberi
volunt rationem analogiae fidei ac « traditionis », Ecclesiae;
ita ut Sanctorum Patrum" et sacri Magisterii doctrina quasi
ad trutinam Sacrae Scripturae, ratione mere humana ab exegetis
explicatae, sit revocanda, potius quam eadem Sacra Scriptura
exponenda sit ad mentem Ecclesiae, quae a Christo Domino
totius depositi veritatis divinitus revelatae custos ac interpres
constituta est.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.