AAS 42 (1950), p. 570
Ac praeterea sensus litteralis Sacrae Scripturae eiusque expositio
a tot tantisque exegetis, vigilante Ecclesia, elaborata, ex
commenticiis eorum placitis, novae cedere debent exegesi, quam
symbolicam ac spiritualem appellant; et qua Sacra Biblia Veteris
Testamenti, quae hodie in Ecclesia tamquam fons clausus
lateant, tandem aliquando omnibus aperiantur. Hac ratione
asseverant difficultates omnes evanescere, quibus ii tantummodo
praepediatur, qui sensui litterali Scripturarum adhaereant.
Quae quidem omnia quam aliena sint a principiis ac normis
hermeneuticis a Decessoribus Nostris fel. rec. Leone XIII in Encyclicis
Litteris Providentissimus, et a Benedicto XV in Enc.
Litt. Spiritus Paraclitus, itemque a Nobis ipsis in Enc. Litt. Divino
afflante Spiritu rite statutis nemo est qui non videat.
Ac mirum non est huiusmodi novitates, ad omnes fere theologiae
partes quod attinet, iam venenosos peperisse fructus. In
dubium revocatur humanam rationem, absque divinae « revelationis
» divinaeque gratiae auxilio, argumentis ex creatis rebus
deductis demonstrare posse Deum personalem exsistere;
negatur mundum initium habuisse, atque contenditur creationem
mundi necessariam esse, cum ex necessaria liberalitate
divini amoris procedat; aeterna et infallibilis liberarum actionum
hominum praescientia Deo item denegatur; quae quidem
Vaticani Concilii declarationibus adversantur. 5
Quaestio etiam a nonnullis agitur num Angeli creaturae personales
sint; numque materia a spiritu essentialiter differat.
Alii veram « gratuitatem » ordinis supernaturalis corrumpunt,
cum autument Deum entia intellectu praedita condere non posse,
quin eadem ad beatificam visionem ordinet et vocet. Nec
satis; nam peccati originalis notio, definitionibus tridentinis
posthabitis, pervertitur, unaque simul peccati in universum,
prout est Dei offensa, itemque satisfactionis a Christo pro nobis
exhibitae. Nec desunt qui contendant transubstantiationis do-
5 Cfr. Conc Vat., Const. De Fide cath., cap. 1, De Deo rerum omnium creatore.