AAS 42 (1950), p. 571
ctrinam, utpote antiquata notione philosophica substantiae innixam,
ita emendandam esse ut realis Christi praesentia in
Ss. Eucharistia ad quemdem symbolismum reducatur, quatenus
consecratae species, nonnisi signa efficacia sint spiritualis5
praesentiae Christi eiusque intimae coniunctionis cum fidelibus
membris in Corpore Mystico.
Quidam censent se non devinciri doctrina paucis ante annis
in Encyclicis Nostris Litteris exposita, ac fontibus « revelationis
» innixa, quae quidem docet corpus Christi mysticum et
Ecclesiam Catholicam Romanam unum idemque esse. Ali-6
qui necessitatem pertinendi ad veram Ecclesiam, ut sempiterna
attingatur salus, ad vanam formulam reducunt. Alii denique
rationali indoli « credibilitatis » fidei christianae iniuriam inferunt
Haec et alia id genus iam serpere constat inter nonnullos filios
Nostros, quos incautum animarum studium vel falsi nominis
scientia decipiunt, quibusque maerenti animo et notissimas
veritates repetere cogimur et manifestos errores errorisque
pericula non sine anxitudine indicare.
In comperto est quanti Ecclesia humanam rationem faciat,
quod pertinet ad exsistentiam unius Dei personalis certo demonstrandam,
itemque ad ipsius christianae fidei fundamenta
signis- divinis invicte comprobanda; parique modo ad legem,
quam Creator animis hominum indidit, rite exprimendam; ac
denique ad aliquam mysteriorum intellegentiam assequendam
eamque fructuosissimam. Hoc tamen munus ratio tum solum7
apte ac tuto absolvere poterit, cum debito modo exculta fuerit;
nempe cum fuerit sana illa philosophia imbuta, quae veluti patrimonium
iamdudum exstat a superioribus christianis aetatibus
traditum, atque adeo altioris etiam ordinis auctoritatem
habet, quia ipsum Magisterium Ecclesiae, eius principia ac praecipua
asserta, a viris magni ingenii paulatim patefacta ac defi-
6 Cfr. Litt. Enc. Mystici Corporis Christi, A. A. S., vol. XXXV, p. 193 sq.
7 Cfr. Conc. Vat., D. B., 1796.