AAS 42 (1950), p. 572

nita, ad ipsius divinae « revelationis » trutinam vocavit. Quae
quidem philosophia in Ecclesia agnita ac recepta, et verum sincerunique
cognitionis humanae valorem tuetur, et metaphysica
inconcussa principia — rationis nempe sufficientis, causalitatis,
et finalitatis — ac demum certae et immutabilis veritatis assecutionem.

In hac philosophia plura sane exponuntur, quibus res fidei
et morum neque directe nec indirecte attinguntur, quaeque
propterea Ecclesia liberae peritorum disceptationi permittit; at
quoad alia plura, praesertim quoad principia assertaque praecipua,
quae supra memoravimus, eadem libertas non viget. Etiam
in huiusmodi essentialibus quaestionibus, philosophiam
quidem aptiore ac ditiore veste induere licet, efficacioribus dictionibus
communire, quibusdam scholarum adminiculis minus
aptis exuere, sanis quoque quibusdam elementis progredientis
humanae lucubrationis caute locupletare; numquam tamen
eam subvertere fas est, vel falsis principiis contaminare, vel
quasi magnum quidem, sed obsoletum existimare monumentum.
Non enim veritas omnisque eius philosophica declaratio
in dies mutari possunt, cum potissimum agatur de principiis humanae
menti per se notis, vel de sententiis illis, quae tum saeculorum
sapientia, tum etiam divinae « revelationis » consensu
ac fulcimine innituntur. Quidquid veri mens humana, sincere
quaerens, invenire poterit, iam acquisitae veritati profecto adversari
nequit; siquidem Deus, summa Veritas, humanum intellectum
condidit atque regit, non ut rite acquisitis cotidie
nova opponat, sed ut, remotis erroribus qui forte irrepserint,
verum vero superstruat eodem ordine ac compagine quibus ipsa
rerum natura, ex qua verum hauritur, constituta cernitur. Quapropter
christianus, sive philosophus, sive theologus, non festinanter
ac leviter amplectatur quidquid novi in dies excogitatum
fuerit, sed summa sedulitate id perpendat ac iusta in
trutina ponat, ne adeptam veritatem amittat, vel corrumpat,
gravi profecto cum ipsius fidei discrimine ac detrimento.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.