AAS 42 (1950), p. 573
Quae si bene perspecta fuerint, facile patebit cur Ecclesia
exigat ut futuri sacerdotes philosophicis disciplinis instruantur
« ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia », 8
quandoquidem plurium saeculorum experientia probe noscit
Aquinatis methodum ac rationem sive in tironibus erudiendis,
sive in absconditis veritatibus pervestigandis, singulari praestantia
eminere; ipsius autem doctrinam cum divina « revelatione
» quasi quodam concentu consonare, atque ad fidei fundamenta
in tuto collocanda efficacissimam esse, necnon ad sani
progressionis fructus utiliter et secure colligendos. 9
Hac de causa quam maxime deplorandum est, philosophiam
in Ecclesia receptam ac agnitam hodie a nonnullis despectui
haberi, ita ut antiquata quoad formam, rationalistica, ut aiunt,
quoad cogitandi processum, impüdenter renuntietur. Dictitant
enim hanc nostram philosophiam perperam opinionem tueri metaphysicam
absolute veram exsistere posse; dum contra asseverant
res, praesertim transcendentes, non aptius exprimi posse,
quam disparatis doctrinis, quae sese mutuo compleant, quamvis
sibi invicem quodammodo opponantur. Quare philosophiam
nostris traditam scholis, cum sua lucida quaestionum descriptione
ac solutione, cum accurata sua notionum determinatione
clarisque distinctionibus, utilem quidem esse posse concedunt
ad propaedeusim scholasticae theologiae, mentibus hominum
medii aevi egregie accommodatam; non tamen praebere philosophandi
rationem, quae hodiernae nostrae culturae ac necessitatibus
respondeat. Opponunt deinde philosophiam perennem
nonnisi philosophiam immutabilium essentiarum esse, dum
hodierna mens ad « exsistentiam » singulorum spectet necesse
est et ad vitam semper fluentem. Dum vero hanc philosophiam
despiciunt, alias extollunt sive antiquas, sive recentes, sive
Orientis, sive Occidentis populorum, ita ut in animos insinuare
videantur quamlibet philosophiam vel opinationem, quibusdam
additis, si opus fuerit, correctionibus vel complementis,
8 G. L C, can. 1366, 2.
9 A. A. S., vol. XXXVIII, 1946, p. 387.