AAS 42 (1950), p. 574

cum dogmate catholico componi posse; quod quidem falsum
omnino esse, cum praesertim de cómmentis illis agatur, quae
vel « immanentismum » vocant, vel « idealismum », vel « materialismum
» sive historicum, sive dialecticum, ac vel etiam
« existentialismum » sive atheismum profitentem, sive saltem
valori ratiocinii metaphysici adversantem, catholicus nemo in
dubium revocare potest.
Ac denique philosophiae nostris traditae scholis hoc vitio
vertunt, eam nempe in cognitionis processu ad intellectum unice
respicere, neglecto munere voluntatis et affectuum animi. Quod
quidem verum non est. Numquam enim christiana philosophia
utilitatem negavit et efficacitatem bonarum totius animi dispositionum
ad res religiosas ac morales plene cognoscendas et amplectendas;
immo semper docuit huiuscemodi dispositionum
defectum causam esse posse cur intellectus, cupiditatibus ac
mala voluntate affectus, ita obscuretur ut non recte videat.
Immo Doctor Communis censet intellectum altiora bona ad ordinem
moralem sive naturalem sive supernaturalem pertinentia,
aliquo modo percipere posse, quatenus experiatur in animo
affectivam quamdam « connaturalitatem » cum eisdem bonis
sive naturalem, sive dono gratiae additam; ac liquet quan- 10
topere vel suboscura huiusmodi cognitio investigationibus rationis
auxilio esse valeat. Attamen aliud est voluntatis affectuum
dispositioni vim agnoscere adiuvandi rationem ad certiorem
ac firmiorem cognitionem rerum moralium assequendam;
aliud vero est, quod isti novatores contendunt: facultatibus
nempe appetendi et affectandi vim quamdam intuendi
adiudicare, atque hominem, cum non possit rationis discursu
cum certitudine discernere quidnam ut verum sit amplectendum,
ad voluntatem declinare, qua inter oppositas opiniones
ipse libere decernens eligat, cognitione et voluntatis actu incompte
permixtis.
Nec mirum est novis hisce placitis in discrimen adduci duas
philosophicas disciplinas, quae natura sua cum fidei doctrina

1 0 Cfr. S. THOM., Summa Theol., I I - I I , quaest. 1, art. 4 aú 3 et quest. 45, art. 2, in c.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.