AAS 42 (1950), p. 575
arcte conectuntur, theodiceam nempe et ethicam; quarum quidem
munus esse censent non aliquid certi de Deo aliove ente
transcendenti demonstrare, sed ostendere potius ea quae fides
doceat de Deo personali ac de eius praeceptis, cum vitae necessitatibus
perfecte cohaerere, ideoque omnibus amplectenda
esse ut desperatio arceatur atque aeterna attingatur salus. Quae
omnia ut Decessorum Nostrorum Leonis XIII et Pii X documentis
aperte adversantur, ita cum Concilii Vaticani decretis componi
nequeunt. Has quidem a veritate aberrationes deplorare supervacaneum
esset, si omnes, etiam in rebus philosophicis, qua
par est reverentia ad Magisterium Ecclesiae animum intenderent,
cuius profecto est, ex divina institutione, non solum veritatis
divinitus revelatae depositum custodire et interpretari,
sed ipsis etiam philosophicis disciplinis invigilare, ne quid
detrimenti ex placitis non rectis catholica patiantur dogmata.
Reliquum est ut aliquid de quaestionibus dicamus, quae
quamvis spectent ad disciplinas, quae « positivae » mincupari
solent, cum christianae tamen fidei veritatibus plus minusve
conectantur. Instanter enim non pauci expostulant ut catholica
religio earumdem disciplinarum quam plurimum rationem
habeat. Quod sane laude dignum est ubi de factis agitur reapse
demonstratis; caute tamen accipiendum est ubi potius de « hypothesibus
» sit quaestio, etsi aliquo modo humana scientia innixis,
quibus doctrina attingitur in Sacris Litteris vel in « traditione
» contenta. Quodsi tales coniecturales opiniones doctrinae
a Deo revelatae directe vel indirecte adversentur, tum huiusmodi
postulatum nullo modo admitti potest.
Quamobrem Ecclesiae Magisterium non prohibet quominus
« evolutionismi » doctrina, quatenus nempe de humani corporis
origine inquirit ex iam exsistente ac vivente materia oriundi
— animas enim a Deo immediate creari catholica fides nos
retinere iubet — pro hodierno humanarum disciplinarum et
sacrae theologiae statu, investigationibus ac disputationibus
peritorum in utroque campo hominum pertractetur; ita qui-