AAS 42 (1950), p. 576

dem ut rationes utriusque opinionis, faventium nempe, vel
obstantium, debita cum gravitate moderatione ac temperantia
perpendantur ac diiudicetur; dummodo omnes parati sint ad
Ecclesiae iudicio obtemperandum, cui a Christo munus demandatum
est et Sacras Scripturas authentice interpretandi et fidei
dogmata tuendi. Hanc tamen disceptandi libertatem nonnulli 11
temerario ausu transgrediuntur, cum ita sese gerant quasi si
ipsa humani corporis origo ex iam exsistente ac vivente materia
per indicia hucusque reperta ac per ratiocinia ex iisdem indiciis
deducta, iam certa omnino sit ac demonstrata; atque ex divinae
revelationis fontibus nihil habeatur, quod in hac re maximam
moderationem et cautelam exigat.
Cum vero de alia coniecturali opinione agitur, videlicet de
polygenismo, quem vocant, tum Ecclesiae filii eiusmodi libertate
minime fruuntur. Non enim christifideles eam sententiam
amplecti possunt, quam qui retinent asseverant vel post Adam
hisce in terris veros homines exstitisse, qui non ab eodem prouti
omnium protopárente, naturali generatione originem duxerint,
vel Adam significare multitudinem quamdam protoparentum;
cum nequaquam appareat quomodo huiusmodi sententia componi
queat cum iis quae fontes revelatae veritatis et acta Magisterii
Ecclesiae proponunt de peccato originali, quod procedit
ex peccato vere commisso ab uno Adamo, quodque generatione
in omnes transfusum, inest unicuique proprium. 12
Quemadmodum autem in biologicis et anthropologicis disciplinis,
ita etiam in historicis sunt qui limites et cautelas ab
Ecclesia statuta audacter transgrediatur. Ac peculiari modo
deploranda est quaedam nimio uberior libros históricos Veteris
Testamenti interpretandi ratio, cuius fautores Epistulam haud
ita multo ante a Pontificio Consilio de re biblica Archiepiscopo
Parisiensi datam ad suam defendendam causam immerito referunt.
Haec enim Epistula aperte monet undecim priora ca- 13

11 Cfr. Allocut. Pont. ad membra Academia Scientiarum, 30 novembris 1941 : A. A. 8.,
vol. XXXIII, p. 506.
12 Cfr. Rom., V, 12-19; Conc. Trid., sess. V, can. 1-4.
13 Die 16 ianuarii 1948 : A. A. S., vol. XL, pp. 45-48.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.