AAS 42 (1950), p. 582

Discat denique mòlle saeculum, nimio saepius ad deteriora
pronum, in hac virginali puella invictam revereri atque imitari
fortitudinem. Hoc agreste lilium, suavissimo odore fragrans,
has fulgentes martyrii palmas respiciant omnes, ac probe intellegant
quantum valeant christiana praecepta ad recte moderandos
conformandosque homines, et quantum superna gaudia
— quae ex vitae innocentia servata incolumi atque ex virtute
laboriose sibi comparata oriuntur — inania exsuperen t
atque evincant voluptatum delectamenta; quandoquidem Deus
unus potest mortalium pacare ac tranquillare animos eorumque
infinita explere desideria.
Non omnes profecto ad subeundum martyrium vocamur: ad
christianam tamen assequendam virtutem vocamur omnes.
Virtus autem vim postulat, quae, etiamsi angelicae huius puellae
fortitudinis verticem non attingit, nihilo secius operam
diuturnam, diligentissimam, iñtermittendam numquam a nobis
exquirit ad vitae usque obitum. Quamobrem quasi lentum
continuatumque martyrium dici potest, ad quod quidem patrandum
haec divina Iesu Christi sententia nos admonet: « Regnum
caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud ». 3
Ad hoc igitur, caelesti gratia innixi contendamus omnes;
hoc nobis suadeat sancta virgo et martyr Maria Goretti; idque
e caelestibus sedibus, ubi sempiterna fruitur beatitate, a Divino
Redemptore precando impetret, ut omnes, pro peculiari
cuiusque nostra vitae condicione, praeclara vestigia sua libentes,
volentes operantesque sequamur. Amen.

3 MATTH. XI, 12

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.