AAS 42 (1950), p. 631

IV

SANCTUS IOANNES BAPTISTA DE LA SALLE, Cv OMNIUM MAGISTRORUM PUERIS

ADULESCENTIBUSQUE INSTITUENDIS PATRONUS CAELESTIS PRAECIPUUS CON-

STITUITUR. 1
PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoria. — Quod ait Sanctus Bonaventura, « ille
solus verus est doctor, qui potest speciem imprimere et lumen infundere
et virtutem dare cordi audientis », cogitatione et mente hisce temporibus
vel maxime est complectendum, quibus disciplinam puerilem non
solum a morum conformatione saepenumero videmus alienam, sed etiam,
si Dei religionisque accedit despectio, ad animarum perniciem interdum
plurimum valere. Itaque Sancta Mater Ecclesia sollicito amore eos prosequitur,
quorum est adulescentes ad humanitatem instituere, quippe
cum ex illis civitatis Christianae salus et incrementum pendeant non
parum. Atque exstitit vir, sanctitatis et ingenii laude apprime commendatus,
Joannes Baptista de La Salle, qui ipse ac per Sodalitatem
a se conditam pueros optimis formavit et adhuc format praeceptis atque
institutis, quique eo est progressus, ut in studiorum domiciliis, « Séminaires
de maîtres d'école pour la Campagne » nuncupatis, ludi magistros
ad tam grave munus, praesertim inter rústicos exsequendum, rite
compararet; unde huiuscemodi scholas, e quibus magistri ipsi proficiscuntur,
et quae jam ubique in valuerunt, iure meritoque répétas ab illo.
Ceterum praeclarus idem artis educandi auctor officium docendi tanti
aestimavit, ut Sodales, quorum Pater erat, sacerdotio nollet initiari, ne
a disciplina avocarentur, immo hanc sentiret multum posse ad virtutem
atque sanctitatem. Ut ergo ii qui pueros et adulescentes doctrina erudiunt,
vel hanc vitae viam ingrediuntur, habeant e quo similitudinem ducant,
quemque intuentes, ipsius mores eflängant imitando et exprimant,
Institutum Fratrum Scholarum Christianarum per Postulatorem Generalem
enixas ad Nos preces detulit, ut Sanctum Ioannem Baptistam de
La Salle, quinquagesimo etiam expleto anno e quo a fel. mem. Leone
Pp. XIII. Decessore Nostro, inter Sanctos est relatus, omnium Magistrorum,
utriusque sexus, ordinis ecclesiastici vel laicorum, sive in hoc munere
versentur sive ad id ineundum studia exerceant, Caelestem apud
Deum Patronum renuntiare dignemur. Nos autem, Christianae institutioni
iuventutis primas partes tribuendas esse rati, quo ii, quibus puerilium
animorum tractatio est mandata vel qui ad hoc vitae genus persequendum
informantur, potiorem causam habeant et invitamentum, ut

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.