AAS 42 (1950), p. 668
minum, ita sacerdos per excelsum christianae asceseos iter ad
propriam perveniat necesse est proximorumque purificationem.
Ita enim eum S. Petrus Chrysologus admonet: « Esto Dei sacrificium
et sacerdos; non amittas quod tibi divina dedit et concessit
auctoritas. Induere sanctitatis stolam; praecingere balteum
castitatis; sit in velamento capitis tui Christus; crux in frontis
tui munimine perseveret; pectori tuo appone divinae scientiae
sacramentum; in odorem thymiama semper orationis accende;
arripe gladium Spiritus ; altare cor tuum/ppne et sic corpus tuum
admove Dei securus ad victimam... Offer fidem ,ut perfidia sit
punita; immola ieiunium, ut voracitas cesset; sacrifica castitatem,
ut moriatur libido; impone pietatem, ut deponatur impletas;
invita misericordiam, ut avaritia deleatur; et ut consumatur
stultitia, semper sanctitatem convenit immolare: sic fiet
corpus tuum tua hostia, si nullo peccati iaculo fuerit sauciata ».4 1
Quae Nos christianis universis per Encyclicas Litteras Mediator
Dei meditanda proposuimus, ea placet in praesens iisdem
verbis peculiari modo sacerdotibus iterare : « Christus utique
sacerdos est, sed nobis non sibi sacerdos, cum vota religionisque
sensus totius humani generis nomine Aeterno Patri deferat;
idem pariter victima est, sed nobis, cum semet ipsum in vicem
hominis culpis obnoxii reponat. Iamvero illud Apostoli " hoc...
sentite in vobis, quod et in Christo Iesu " a christianis omnibus
postulat, ut eo modo animum in se referant affectum, quantum
humana potest facultas, quo Divini Redemptoris animus affectus
erat, cum sui ipsius faciebat sacrificium; humilem nempe
referant mentis demissionem, summaeque Dei Maiestati adorationem
adhibeant, honorem, laudem, gratiarum actionem. Postulat
praeterea ab iisdem ut victimae condicionem quodammodo
sumant ut semet ipsos ad Evangelii praecepta abnegent,
ut paenitentiae ultro libenterque dent operam, utque admissa
quisque sua detestentur et expient. Postulat denique ut omnes
una cum Christo mysticam in Cruce mortem obeamus, ita qui-
" Sermo OVIII: MIGNE, P. L., LII , 500, 501.