AAS 42 (1950), p. 669

dem ut Pauli sententiam usurpare possimus : " Christo confixus
sum Cruci " » / 2
Sacerdotes ac filii dilectissimi, magnum nos habemus in nostris
manibus thesaurum ac pretiosissimam margaritam, hoc
est inexhaustas Iesu Christi Sanguinis divitias; iisdem quam
largissime utamur, ita quidem ut, per plenum nostri sacrificium
Aeterno Patri una cum Christo oblatum, veraces efficiamur iustitiae
conciliatores « in iis, quae sunt ad Deum », ac mereri pos- 43
simus, ut preces nostrae benigne excipiantur, ac superfiuentem
gratiarum imbrem impetrent, quae Ecclesiam omnesque animos
recréent atque fecundent. Tum solummodo, cum nempe
veluti unum erimus cum Christo per suam nostramque immolationem,
vocemque nostram cum caelestis Hierosolymae habitatorum
choro conseremus secundum illud « illi canentes iungi -
mur almae Sionis aemuli »,". tum solummodo, Servatoris nostri
virtute corroborati, e sanctitatis vertice, quem assecuti fuerimus,
tute poterimus ac secure cunctis hominibus impertire per
sacerdotale ministerium nostrum supernam Dei lucem supernam
que vitam.

Perfecta sanctitatis forma id etiam requirit ut cum Deo continenter
communicemus; ut autem eiusmodi communicatio,
quae sacerdotali animo cum Deo intercedat oportet, per subsequentes
dies et horas ne intermittatur, Ecclesia sacros administros
officio teneri iussit horarias preces recitandi. Ea hoc
modo Divini Redemptoris praecepto fideliter obsecuta est dicentis:
«Oportet semper orare et non deficere». Siquidem, 45
quemadmodum Ecclesia ab effundendis precibus nullo tempore
cessat, ita percupit ut filii sui supplicationes numquam intermittant;
iisdemque Apostoli Pauli adhortationem repetit : « Per
ipsum [Iesum] ofïeramus hostiam laudis semper Deo, id est,

42 A. A. S., XXXIX, 1947, pp. 552, 553.
4S Rehr., V, 1.
44 Brev. Rom., Hymn. pro off. Dedic. Eccl.
4 5 Luc, XVIII, 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.