AAS 42 (1950), p. 690
Attamen facere non possumus quin ex omnibus virtutibus,
quibus sacrorum alumni exornandi sunt, ad eas singulariter
illos hic incitemus, quibus, veluti fundamentis, tota sacerdotum
sanctitas nititur.
Pernecesse est iuvenes ita obedientiae studium assequantur,
ut suam voluntatem assuescant Dei voluntati candide subicere,
cuius sunt Seminarii moderatores veluti interpretes habendi. Ac
nihil umquam sit in eorum agendi ratione, quod a divina sit
voluntate alienum. Huius, de qua loquimur, obedientiae iuvenes
a Divino Redemptore exemplum expetant, cui hisce in terris
illud unum erat propositum : « Ut faciam, Deus, voluntatem
tuam». 78
Qui adulescentes in Seminariis versantur iam a primis annis
discant ex animo rectoribus suis filiorum more obsequi; ut aliquando
Episcoporum suorum voluntati mansuete inserviant;
sicut in praeceptis est in vietissimi Christi athletae Ignatii Antiochensis
: « Omnes Episcopo obtempérate, ut Iesus Christus
Patri». <(Qui honorât Episcopum a Deo honoratus est; qui 79
clam Episcopo aliquid agit, diabolo servit ». « Sine Episcopo 80
nihil facite, carnem vestram ut templum Dei custodite, unionem
amate, dissidia fugite, imitatores estote Iesu Christi, sicut et
ipse Patris sui ».8 1
Vigil quoque diligensque cura adhibenda est, ut sacrae militiae
tirones magni ducant, ament atque in animo suo pudicitiam
tutentur, quippe in qua sit magnam partem positum quod
eiusmodi vitae genus iidem sibi constituant, in eoque permaneant.
Quae propterea, cum in humana consortione in tanta incurrat
pericula, est quod, qui sacerdotalem dignitatem suscepturi
sint, in illorum animis iamdiu firmiterque inhaeserit. Non
modo igitur certiores clerici opportune fiant quid sint sacerdo-
74 Hebr., X, 7.
79 Ad Smprnaeos, VIII, 1; MIGNE, P. O., VIII, 714.
8Û Ibid., IX, 1, 714, 715,
8 1 Adi Philadelphienses VII, 2; MIGNE, P. G., V. 700.