AAS 42 (1950), p. 691

tum caelibatus ab iisdemque servanda castitas, quidve ea offi- 82
cii exigant, sed de periculis etiam moneantur, quae hanc ob rem
afferri ipsis possint. Cohortandi item sunt sacrorum alumni, ut
iam a prima aetatula ab periculis praecaveant, ad eas confugiendo
cupiditatum comprimendarum rationes, quas caelestium
rerum magistri suadeant; quoniam quo erit cupiditatum firmior
ac constantior moderatio, eo magis in ceteris virtutibus proficiet
animus, uberioresque erunt sacerdotalis sollertiae fructus.
Quodsi quis clericorum hac in re ad malum se praestiterit proclivem
neque, experimento per aequum temporis spatium capto,
ab improba propensione se removerit, is erit utique e Seminario
exigendus, antequam sacris ordinibus initietur.
Haec, de quibus diximus, ac cetera animi ornamenta, sacerdotibus
digna, iuvenes in Seminariis degentes facile sibi comparaverint,
si a pueris sinceram ac teneram pietatem suxerint
erga Christum Iesum « vere, realiter, et substantialiter » sub
Sacramenti augustissimi specie praesentem interque nos hisce
in terris commorantem; si simul aeque a Christo incitata fuerint
atque in Christum spectaverint vel consilia vel labores quae
alumni susceperint. Laetitia vero summa perfundetur sane Ecclesia,
si ad pietatem erga sanctissimum Eucharistiae Sacramentum
adulescentuli singularem pietatem adiunxerint in Beatissimam
Virginem Mariam; pietatem inquimus, cuius impulsu
animus se totum Divinae Matri committat, ad eiusque sequenda
exempla virtutum moveatur; quandoquidem numquam praeclara
sollersque actio in sacerdote desiderantur, cuius adulescentiam
praecipuus enutriverit in Iesum et in Mariam amor.
Facere hoc loco, Venerabiles Fratres, non possumus quia
etiam vobis hortatores simus, ut novellorum sacerdotum commendatam
singulariter vobis curam habeatis.
Eo tempore quo e Seminarii claustris sacra obituri munera
egrediuntur, sacerdotibus, idcirco quod in apertum prosiliunt
apostolatus campum, periculum occurrere potest, nisi iam ad

5 2 Cf. O. I. O., can. 132.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.