AAS 42 (1950), p. 693

operas, aut restingui aut certe imminui quandoque poterunt
senior um exemplo, talium videlicet qui sive virtutum ornamentis
non niteant, sive, illata causa ne veteres, quibus assueti sunt,
consuetudines immutentur, otiosum praeoptent vitae institutum.

Quod in votum iam venerat Ecclesiae id Nos ¡et nunc 84
comprobamus et commendamus vehementer, iniri scilicet vel
ab unius curiae vel a plurium vicinarum curiarum clero communis
vitae consuetudinem.
E qua communis vitae consuetudine etsi quaedam incom-
-moditates oriri possunt, nemini tamen dubium est maximas
proficisci utilitates: primum caritatis atque alacritatis studium
magis magisque cotidie apud sacerdotes incendi; deinde christiano
populo documentum supponi quomodo iidem sint a suis
ipsorum rationibus a suisque propinquis voluntate seiuncti;
tum palam fieri omnibus quam religiosa cura sacerdotes castimoniae
suae consulant.
Ceterum opus est etiam studiis sacrorum administros dare
operam, uti Codice Iuris Canonici continetur: « Clerici studia,
praesertim sacra, recepto sacerdotio, ne intermittant ». Quo Co-8 5
dice praeter quam quod periculum a sacerdotibus novellis praecipitur
« singulis annis saltem per integrum triennium » faciendum,
conventus quoque saepius in anno ab iisdem habendi 86
praescribuntur « ad scientiam et pietatem... promovendam ».8 7
Sed ad studia incitanda, quae saepenumero sacerdotes prae
domesticae exiguitate rei celebrare nequeunt, summopere expedit
locorum Ordinarios, ex vetere praeclaroque Ecclesiae instituto,
bibliothecas vel ad aedem Dioecesis principem, vel ad canonicorum
collegia, vel ad curias ipsas quondam ordinatas, in
pristinam revocare dignitatem.
Quae quidem bibliothecae, quamvis plerumque expilatae

M Cf. C. L V., can. 134.
8 5 Can. 129.
8 6 Can. 130, I .o
8 7 Can. 131, I».

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.