AAS 42 (1950), p. 694

eversaeque fuerint, non raro tamen acceptis quasi permagna
hereditate cum membranis tum libris aut scriptis aut typis excusis
adhuc ornantur atque ditantur : « quae praeclaro sane
testimonio hinc sunt quantos Ecclesia exantlaverit labores
quantaque auctoritate floruerit, hinc qua divina fide pietateque
maiores nostri ardèrent, studia exercerent, politam elegantiam
adamaren t ». Ne neglectorum receptaculorum loco hae 88
bibliothecae existimentur, sed veluti viventis potius structurae,
in qua idoneum conclave libris pervolutandis paretur. At cumprimis
bibliothecae ad nostrorum temporum usus ordinentur,
atque scriptis omne genus instruantur, praecipua religiosarum
et sociabilium rerum ratione habita; ut nimirum praeceptores,
ut curiones, ut novissimi praesertim e sacerdotibus satis inde
doctrinarum ad veritates evangélicas promulgandas ad erroresque
redarguendos haurire possint.

Nostrarum denique partium esse ducimus, Venerabiles Fratres,
de difficultatibus vos commonere, quae ad nostra haec tempora
proxime pertinent. Exploratum certumque esse vobis arbitramur
serpere latius et gravius in dies novarum rerum studium
inter sacerdotes, ut plurimum sive eruditione atque doctrina
sive vitae severitate minus quam ceteri praeditos.
Per se novitas neutiquam est veritatis indicium, atque una ea
est condicione laudanda, ut simul veritatem confirmet, simul
probitati ac virtuti conducat.
Hac, quae volvitur, aetate graviter quidem itinere deerratum
est: est siquidem dolendum plura philosophorum genera
internasci, eademque, hominum moribus nullo modo emendatis,
dilabi; insignia ad deformitatem artis opera cerni, quae christianum
nihilo secius nomen mentiuntur; administrandae rei publicae
rationem magis ad singulorum civium quam ad communem
omnium prosperitatem haud paucis in locis spectare; vitae

s* Cf. Epistulam Eoi i Card. Petri Gasparri, a publicis Ecclesiae negotiis, ad Italiae

Episcopos datam die 15 mensis Aprilis anno 1923: in Enchiridion Clericorum, Typ. Pol.
Vat., 1937, p. 613.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.