AAS 42 (1950), p. 695
instituta de oeconomicis ac -sociabilibus rebus plus periculi honestis
quam versutis hominibus moliri. Ex quo proclive consequitur
sacerdotes nostris hisce diebus omnino non deesse, in
quos eiusmodi contagio aliquo modo influat; qui non numquam
opiniones imbibant vitaeque genus, etiam in ipso vestis ornatu
cultuque corporis, instituant, aeque a sua dignitate aeque a suis
muneribus aliena; qui novitatis cupiditate ducantur, cum in
concionibus ad christianum populum habendis, tum in adversariorum
erroribus coarguendis; qui denique, cum haec fecerint,
non solum animi sui fidem infirment, sed, sua etiam attrita
fama, efficacitatem sacri officii exténuent.
Quibus super rebus diligentiam summopere excitamus vestram,
Venerabiles Fratres, nihil sane dubitantes inter immodi -
eam, quae apud non paucos invaluit, vel acti temporis vel futuri
Cupiditatem, eam vos esse prudentiam adhibituros, quae
tum etiam sapiens ac vigilans sit oportet, cum in novis periclitabitür
viis, quid alteritatis quidve contentionis suscipiendum
sit quaerens, ut una veritas tandem victrix emergat. Longe plane
absumus, ut profiteamur apostolicos labores non debere cum
ipsa, quae nunc agitur, vita congruere ,neque eas, quae nunc
instituuntur, operas non debere huius aetatis necessitatibus inservire.
Sed cum sacerdotalem quamvis in Ecclesia sumptam
operositatem per legitimae dignitatis gradus necesse sit digeri,
nova hac de re incepta non nisi Episcopo sinente ineantur. Sacri
autem Pastores ex eadem regione vel Natione hisce super causis
identidem opportuna consilia inter se conferant, ea quidem
mente ut propriis locorum utilitatibus prospiciant, ac rationibus
caveant ad religiosam actionem magis accommodatis atque idoneis.
Quae si omnia ad mandatum ordinem relata fuerint, sacerdotum
officia non poterit quidem efficacitas non consequi. Haec
sibi persuadeant omnes: Aeterni Numinis potius quam hominum
voluntati esse obsequendum, atque apostolicam assiduitatem
non pro suis cuiusque opinationibus, sed pro sacrae potestatis
aut legibus aut normis esse praebendam. Spe enim usquequaque
destituitur qui in opinione est posse se insolitis atque