AAS 42 (1950), p. 696
absurdis agendi rationibus et animi sui egestatem obtegere et
Christi prolatando regno efficientem dare operam.
Porro non dissimilerò recto huic, de quo diximus, agendi
modo sacerdotibus ineundum esse putamus, cum de doctrinis
socialibus, perinde ut hodie explicantur, causa versatur.
Sunt quidem hoc tempore qui ad communistarum, quos vocant,
machinationes id videlicet cumprimis spectantium, ut quibus
temporalem iidem polliciti fuerint felicitatem, ex eorum
animis fidem extrahant, non modo expavescant, sed aestuante
etiam sint animo. Verumtamen Apostolica haec Sedes, documentis
recens hac super re datis, luculentem stravit viam, cui
se committant omnes, e qua, salva officii conscientia, excedat
nemo i
Ex alia vero parte non desunt qui se pavidos atque incertos
ostendant, ad oeconomicam illam rationem quod attinet, quae a
nimio privatarum divitiarum congestu nomen invenit; ex quo
gravia consequi nocumenta Ecclesia non semel declaravit. Ecclesia
siquidem non tantum ingentium opum ac vel ipsius possidendi
iuris abusus indicavit, quos eadem oeconomica ratio parit
ac defendit, sed etiam edocuit divitiae ac possessiones ad res
labore procreandas conferant oportere, cum universae hominum
societatis emolumento, itemque cum humanae libertatis
dignitatisque tuitione atque incremento. Quae ex utraque oeconomica
ratione oriuntur damna omnibus peculiarique modo sacerdotibus
persuadeant, ut de re sociali doctrinam, quam Ecclesia
tradit, fideli animo amplectantur, eamdemque ceteris
impertiant ac pro viribus in usum deducant. Haec enim doctrina
una potest tam late invalescentibus malis mederi; quandoquidem
omnia iustitiae unaque simul caritatis officia summa
perfectione componit ;ac talem excitari iubet societatis ordinem,
qui singulos cives non opprimât, neque ob nimium utilitatis
cuiusque suae studium invicem eos distineat, sed omnes potius
quodam mutuarum rationum concentu fraternaeque necessitudinis
vinculis devinciat.