AAS 42 (1950), p. 762
aeternum concorporea in incorruptibilitate, qui illam a sepulcro
suscitavit et ad seipsum assumpsit, ut ipse solus novit ». 19
Cum autem hoc liturgicum festum latius in dies impênsioreque
pietate celebraretur, Ecclesiae Antistites ac sacri oratores,
crebriore usque numero, officii sui esse duxerunt aperte ac nitide
explanare mysterium, quod eodem hoc festo recolitur, atque
edicere illud esse cum ceteris revelatis veritatibus coniunctissimam.
In scholasticis theologis non defuere qui, cum in veritates
-divinitus revelatas altius introspicere vellent, atque illum praebere
cuperent concentum, qui inter rationem theologicam, quae
dicitur, ac catholicam intercedit fidem, animadvertendum putarent
hoc Mariae Virginis Assumptionis privilegium cum divinis
veritatibus miro quodam modo concordare, per Sacras
Litteras nobis traditis.
Cum hinc ratiocinando proficiscerentur, varia protulere argumenta,
quibus mariale eiusmodi privilegium illustrarent,
quorum quidem argumentorum quasi primum elementum hoc
esse asseverabant, Iesum Christum nempe, pro sua erga Matrem
pietate, eam voluisse ad Caelum assumptam; eorumdem
vero argumentorum vim incomparabili inniti dignitate eius divinae
maternitatis atque etiam eorum omnium munerum, quae
eam consequuntur; quae quidem sunt insignis eius sanctitas,
omnium hominum angelorumque sanctitudinem exsuperans;
intima Mariae cum Eilio suo coniunctio ; ac praecipuae illius dilectionis
affectus, qua Filius dignissimam Matrem suam pro-
«equebatur.
Ac saepenumero theologi occurrunt oratoresque sacri, qui
Sanctorum Patrum vestigiis insistentes, ut suam illustrent 20
Assumptionis fidem, quadam usi libertate, eventus ac verba
referunt, quae a Sacris Litteris mutuantur. Itaque, ut non-
19 Encomium in Dormitionem Sanctissimae Dominae nostrae Deiparae semperque
Virginis Mariae (S. Modesto Hierosol. attributum), n. 14.
2 0 Cf. Encomium in Dormitionem Dei Genitricis semperque VirS.
IOAN. DAMASO.,
ginis Mariae, hom. I I , 2, 11; Encomium in Dormitionem ( S . Modesto Hierosol. attributum).