AAS 42 (1950), p. 761
Itaque S. Ioannes Damascenus, qui prae ceteris eximius traditae
huius veritatis praeco exstat, corpoream almae Dei Matris
Assumptionem cum aliis eius dotibus ac privilegiis comparans,
haec vehementi eloquentia edicit: « Oportebat eam,
quae in partu illaesam servaverat virginitatem, suum corpus
sine ulla corruptione etiam post mortem conservare. Oportebat
eam, quae Creatorem ut puerum in sinu gestaverat, in divinis
tabernaculis commorari. Oportebat sponsam, quam Pater
desponsaverat, in thalamis caelestibus habitare. Oportebat,
eam, quae Filium suum in cruce conspexerat, et, quem pariendo
effugerat doloris gladium, pectore exceperat, ipsum Patri
considentem contemplan. Oportebat Dei Matrem ea, quaeFilii
sunt, possidere et ab omni creatura tamquam Dei Matrem
et ancillam excoli ». 17
Haec quidem S. Ioannis Damasceni vox aliorum vocibus,
eamdem asseverantium doctrinam, fideliter respondet. Etenim
haud minus clarae accurataeque dictiones in orationibus illis
inveniuntur, quas vel superioris vel eiusdem aevi Patres, per
occasionem plerumque huius festi, habuere. Itaque, ut aliis
utamur exemplis, S. Germanus Constantinopolitanus corpus
Deiparae Virginis Mariae incorruptum fuisse et ad Caelum evectum
non modo cum divina eius maternitate consentaneum
putabat, sed etiam cum peculiari sanctitate eiusdem virginalis
corporis : « Tu, secundum quod scriptum est, ' in pulchritudine
' appares; et corpus tuum virginale totum sanctum est,
totum castum, totum Dei domicilium ; ita ut ex hoc etiam a resolutione
in pulverem deinceps sit alienum; immutatum quidem,
quatenus humanum, ad excelsam incorruptibilitatis vitam;,
idem vero vivum atque praegloriosum, incolume atque perfectae
vitae particeps ». Alius vero antiquissimis scriptor asse- 18
verat : « Igitur ut gloriosissima Mater Christi Salvatoris nostri
Dei, vitae et immortalitatis largitoris, ab ipso vivificatur, in
1 7 S. IOAN. DAMASO., Encomium in dormitionem Dei Genitricis semperque Virgini»
Mariae, nom. I I , 14; Cf. etiam ibid., n. 3.
1 8 S. GEBM. CONST., In Sanctae Dei Genitricis Dormitionem, sermo I.