AAS 42 (1950), p. 760
bus inde ab initio obtinuerat, ad sollemniorum celebrationum
ordinem totius liturgici cycli evectum fuit. Ac Decessor Noster
S. Sergius I, cum Litaniam seu Processionem Stationalem, quae
dicitur, in quattuor Marialibus celebrationibus habendas praescriberet,
una simul festum Nativitatis, Annuntiationis, Purificationis
ac Dormitionis Mariae Virginis, enumerat. Deinceps 14
vero S. Leo IV festum, quod iam titulo Assumptionis Beatae
Genetricis Dei celebrabatur, sollemniore etiam modo recolendum
curavit, cum pervigilium ante habendum iuberet, postea
vero supplicationes in octavum diem; atque ipsemet, hanc opportunitatem
libenter nactus, ingenti stipatus multitudine sollemnes
eiusmodi celebrationes participare voluit. Ac prae- 15
terea pridie huius diei sacrum habendum ieiunium iam antiquitus
fuisse praeceptum, ex iis omnino patet, quae Decessor
Noster S. Nicolaus I testatur, cum de praecipuis ieiuniis
agit, ((quae... sancta Romana suscepit antiquitus et tenet.
Ecclesia ». 16
Quandoquidem vero Ecclesiae Liturgia catholicam non gignit
fidem, sed eam potius consequitur, ex eaque, ut ex arbore*
fructus, sacri cultus ritus proferuntur, idcirco Sancti Patres
magnique Doctores in homiliis orationibusque, quas hoc festo
die ad populum habuere, non hinc veluti ex primo fonte, eiusmodi
doctrinam hauserunt, sed de ea potius, utpote christifidelibus
iam nota atque accepta, locuti sunt; eamdem luculentius
declararunt; eius sensum atque rem altioribus rationibus
proposuere, id praesertim in clariore collocantes luce,
quod liturgici libri saepenumero presse breviterque attigerant :
hoc nempe festo non solummodo Beatae Virginis Mariae nullam
habitam esse exanimis corporis corruptionem commemorari,
sed eius etiam ex morte deportatum triumphum, eiusque
caelestem « glorificationem », ad Unigenae sui exemplum Iesu
Christi
14 Liber Pontificalis.
" Ibid.
16 Responsa Nicolai Papae I ad consulta Bulgarorum.