AAS 42 (1950), p. 768

ante oculos proponunt divino Filio suo coniunctissimam, eiusque
semper participantem sortem. Quamobrem quasi impossibile
videtur eam cernere, quae Christum concepit, peperit, suo
laete aluit, eumque inter ulnas habuit pectorique obstrinxit suo,
ab eodem post terrestrem hanc vitam, etsi non anima, corpore
tamen separatam. Cum Redemptor noster Mariae Filius sit,
haud poterat profecto, utpote divinae legis observator perfectissimus,
praeter Aeternum Patrem, Matrem quoque suam dilectissimam
non honorare. Atqui, cum eam posset tam magno
honore exornare, ut eam a sepulcri corruptione servaret incolumem,
id reapse fecisse credendum est.
Maxime autem illud memorandum est, inde a saeculo II,
Mariam Virginem a Sanctis Patribus veluti novam Hevam
proponi novo Adae, etsi subiectam, arctissime coniunctam in
certamine illo adversus inferorum hostem, quod, quemadmodum
in protoevangelio praesignificatur, ad plenissimam de- 44
venturum erat victoriam de peccato ac de morte, quae semper
in gentium Apostoli scriptis inter se copulantur. Quamobrem, 45
sicut gloriosa Christi anastasis essentialis pars fuit ac postremum
huius victoriae tropaeum, ita Beatae Virginis commune
cum Filio suo certamen virginei corporis « glorificatione » concludendum
erat; ut enim idem Apostolus ait, « cum... mortale
hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est:
absorpta est mors in victoria ».4 6
Idcirco augusta Dei Mater, Iesu Christo, inde ab omni aeternitate,
(( uno eodemque decreto » praedestinationis, arcano 47
modo coniuncta, immaculata in suo conceptu, in divina maternitate
sua integerrima virgo, generosa Divini Redemptoris socia,
qui plenum de peccato eiusque consectariis deportavit triumphum,
id tandem assecuta est, quasi supremam suorum privilegiorum
coronam, ut a sepulcri corruptione servaretur immunis,
fitque, quemadmodum iam Filius suus, devicta morte, corpore

" Gen., III, 15.4
iS Cf. Rom., cap. V et VI; J Cor., XV, 21-26; 54-57.
48 J Cor., XV, 54.
47 Bulla Ineffabilis Deus, 1. c, p. 599.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.