AAS 42 (1950), p. 767
luce positum esset, haud defuere doctores, qui, potius quam de
theologicis argumentis agerent, quibus demonstraretur conveniens
\omnino ac consentaneum esse corpoream credere Beatae
Mariae Virginis in Caelum Assumptionem, mentem animumque
suum ad ipsam converterent Ecclesiae fidem, mysticae
Christi Sponsae non habentis maculam aut rugam quae qui- 40
dem ab Apostolo nuncupatur « columna et firmamentum veritatis»;
atque communi hac fide innixi, contrariam sen- 41
tentiam temerariam putarent, ne dicamus haereticam. Siquidem,
ut alii non pauci, S. Petrus Canisius, postquam declaravit
ipsum Assumptionis vocabulum non modo animae, sed corporis
etiam « glorificationem » significare, atque Ecclesiam
multis iam saeculis hoc mariale Assumptionis mysterium venerari
ac celebrare sollemniter, haec animadvertit : « Quae sententia
iam saeculis aliquot obtinet, ac piorum animis infixa,
totique Ecclesiae sic commendata est, ut qui Mariae corpus in
Caelum negant assumptum, ne patienter quidem audiantur,
sed velut nimium contentiosi, aut prorsus temerarii, et haeretico
magis quam catholico spiritu imbuti homines passim exsibilentur
». 42
Eodem tempore Doctor Eximius, cum hanc de mariologia^
profiteretur normam, nempe « mysteria gratiae, quae Deus in
Virgine operatus est, non esse ordinariis legibus metienda, sed
divina omnipotentia, supposita rei decentia, absque ulla Scripturarum
contradictione aut repugnantia», universae Eccle- 43
siae communi fretus fide, ad Assumptionis mysterium quod attinet,
concludere poterat hoc idem mysterium eadem animi firmitate
credendum esse, ac Immaculatam Conceptionem B. Virginis;
iamque tum aütumabat veritates eiusmodi definiri posse.
Haec omnia Sanctorum Patrum ac theologorum argumenta,
considerationesque Sacris Litteris, tamquam ultimo fundamento,
nituntur; quae quidem almam Dei Matrem nobis veluti
4 0C f .Ephes.,V ,2 7 .
41 I Tim., III , 15.
4 2 S. PETRUS CANISIUS, De Maria Virgine.
4 3 SUAREK F., In tertiam partem D. Thomae, quaest. 27, art. 2, disp. 3, sec. 5, n. 31..