AAS 42 (1950), p. 888

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA .CONGREGATIO CONSISTORIALIS

DREPANENSIS ET MAZARIENSIS

DECRETUM
DE FINIUM DIOECESIUM MUTATIONE

Dioecesis Drepanensis quinque tantum Communia comprehendit, quorum
unum ex dispersis vicis, duo autem ex longinquis insulis constant.
Ex hoc angusto et dispertito territorio, ex impari clericorum atque sacerdotum
numero, ex beneficiorum defectu ac rerum oeconomicarum inopia
dioecesis iis in regimine ac disciplina difficultatibus premitur ut vel
ipsa necessaria opera ac institutiones curari, promoveri ac perfici nequeant.

Iamdiu igitur ab Apostolica Sede expostulatum est ut territorium
dioecesis Drepanensis aliquantulum amplili c aretur, adiectis aliquibus
finitimae dioecesis Mazariensis oppidis, praesertim cum civitas episcopalis
Drepanensis, quae provinciae eiusdem nominis est caput, diuturnas
cum ipsis relationes habeat.
Qua de causa cum impensiores ad Romanum Pontificem preces novissime
delatae fuerint et ab iis quoque fidelibus, qui in oppidis dioecesi Mazarí
ensi subiectis commorantur, Ssmus Dominus Noster Pius Divina
Providentia Pp. XII, bono fidelium illorum necnon dioecesis Drepanensis
necessitatibus providere cupiens, de consilio Emi ac Revmi DD. Cardinalis
huius S. C. Consistorialis a Secretis, suppleto, quatenus opus sit,
interesse habentium vel habere praesumentium consensu, vi praesentis
Consistorialis Decreti, perinde valituri ac si Apostolicae sub plumbo
Litterae expeditae forent, benigne statuit ut tria Communia, vulgo Aloamo,
Galatafimi, Castellammare del Golfo, et pagus Borgo Fazio Communis
Drepanensis, quae in dioecesi Mazariensi continentur, ab eadem,
una cum omnibus paroeciis ibidem exsistentibus, dismembrentur et dioecesi
Drepanensi adiungantur ; insula vero Cossura, vulgo « Pantelleria »
dioecesi Drepanensi hactenus subiecta, ab ista separetur et dioecesi Mazariensi
aggregetur, mutatis hac ratione utriusque dioecesis finibus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.