AAS 43 (1951), p. 12

Monialium vota solemnia, etsi rerum publicarum iure ignorentur, facile
nulloque negotio servari posse, pariterque securitati aliorum bonorum
Communium aliunde apte provideri, etsi persona iuridica, ut alicubi accidit,
Eeligionibus et Monasteriis denegetur, in hoc iam ante non paucos
annos merito S. Sedis leges actioque simul conspirant, ut odiosae 31
de quibus diximus exceptiones restringantur et, quoad fieri possit, tollantur.
Et revera Moniales non oportet honore, merito et gaudio privare
vota solemnia ipsarum propria emittendi.

Ad tutiorem assequendam solemnis castitatis vitaeque contemplativae
custodiam utque hortus conclusus Monasteriorum nullo mundi ausu penetrari,
nullo astu insidiaque violari, nullo saeculari profanoque contactu
turbari posset, sed verum animarum claustrum evaderet in quo Mo- 32
niales Deo liberius servire valerent, Ecclesia sapienti ac vigilanti solli- 33
citudine severiorem clausuram, tamquam institutum Monialium peculiare
statuit, diligenter ordinavit atque gravibus pontificiis sanctionibus
perpetuo communivit. Haec veneranda Monialium clausura, quae ex Auctoritate
suprema a qua procedit atque ex sanctionibus quibus interius
exteriusque defenditur pontificia appellatur, in Nostra hac Constitutione
non solum, pro diversis adiunctis Monasteriorum, quae ipsi hucusque
obstricta sunt, consulto ac solemniter confirmatur, sed caute ad illa etiam
Monasteria extenditur, quae eadem adhucusque, ob legitime impetratas
dispensationes, non obligantur.
Monasteria quae vitam unice contemplativam profitentur, neque intra
domus religiosae terminos stabilia opera educationis, caritatis, recollectionis
vel alia id genus admittunt, clausuram illam pontificiam retinebunt
vel accipient, de qua in Codice agitur (can. 600-602), quaeque
(( maior » appellabitur.
Quoad vero Monasteria illa quae, sive ex instituto sive ex legitimis
S. Sedis praescriptis, vitae contemplativae exercitium quorundam ministeriorum
cum ipsa consentaneorum intra monasticas ipsas aedes amice
coniungunt, clausura pontificia, illis retentis quae eidem necessaria atque
insita sunt, in nonnullis, quae vix vel ne vix quidem observari possunt,
temperatur ; in aliis vero, quae ad clausuram pontificiam Codicis
non adeo necesaria censentur (can. 599, 604 § 2), apte completur. Haec
clausura pontificia temperata atque hodiernis necessitatibus accommodata
quae, ut ab antiqua rigidiore distinguatur, « minor » nuncupantur,
illis etiam Monasteriis concedi poterit quae, etsi vitam tantum contemplativam
retineant, vota solemnia non habent vel nonnullis carent conditionibus
quae ad maiorem clausuram pontificiam, iurisprudentia recepto-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.