AAS 43 (1951), p. 11
Nos movent, imo urgent, plenae quas habemus de re in singulis orbis
partibus notitiae, certaque inde exorta cognitio gravis inopiae, in qua
Moniales saepe, ne dicamus semper, versantur. Sane, non pauca exstant
Monasteria quae, pro dolor! vix non fame, miseria, inedia pereunt;
plura vero sunt quae, ob domesticas difficultates, duram, nec plerumque
tolerabilem, vitam ducunt. Monasteria praeterea habentur quae, quamvis
in egestate non vivant, cum tamen ab aliis quibuslibet Monasteriis seiuncta
ac separata exsistant, non raro languescunt. Arctiores etiam clausurae
leges non levibus saepe difficultatibus facilem viam sternunt. Postremo,
crescentibus semper Ecclesiae animorumque necessitatibus, ac multiplici
his subveniendi adiutrice omnium opera urgente, momentum advenisse
videtur, in quo vita monastica, generatim etiam inter Moniales contemplationi
deditas, cum moderata apostolatus participatione concilietur.
Quod Nostrum hac de re iudicium saepissime confirmarunt Ordinariorum
locorum ac religiosorum Antistitum testimonia, quae ex nonnullis
nationibus prorsus communi consensu ad Nos pervenerunt.
# * *
Ex iis quae infra in Statutis Monialium Generalibus decernuntur,
aliqua hic illustrare iuvabit, ut regulas et iudicia inde proponamus ex
quibus facile ac secure singula praescripta intelligi recte possint.
Et in primis, quoad vitam Monialium contemplativam hoc, quod iuxta
mentem Ecclesiae semper viguit, firmum ac inviolatum servari debet :
Monasteria omnia Monialium vitam contemplativam, ut primum atque
praecipuum suum finem, canonice semper et ubique profiteri debere.
Quam ob rem, labores et ministeria, quibus Moniales vacare possunt ac
debent, talia esse oportet atque ita quoad locum, tempus, modum rationemque
ordinanda ac disponenda sunt, ut vita vere et solide contemplativa,
sive totius Communitatis sive singularum Monialium, salva non
tantum sit sed iugiter alatur ac roboretur.
Praescripta concessionesque olim, urgentibus rerum adiunctis, pro
aliquibus regionibus data, ex quibus vota solemnia in simplicia commutabantur,
odiosam dispensationem (can. 19) secum ferre certo dicenda sunt ;
eo vel magis odiosam, quod notae praecipuae Monialium haec immunitas
adversetur; nam vota solemnia, quae arctiorem ac pleniorem quam alia
publica vota Deo consecrationem secum ferunt, notam canonice necessariam
et potissimam Ordinum exhibent. Quapropter, cum diuturna
experientia diversis in locis aperte constet sive Regularium virorum sive