AAS 43 (1951), p. 10
quibus e classicis clausurae pontificiae regulis, huius clausurae normae,
retenta ipsius communi ratione, sapienter mitigari debuerunt, ut cum
illis operibus componi possent; quod profecto Ecclesiae sanctae animorumque
utilitas postulare videbatur, cum nisi ita factum fuisset, ea
opera vel omnino suscipi non potuissent vel non ea saltem ratione. Neque
quoad apostolicos Ordines solum, sed etiam quoad Ordines tantum contemplativos,
temporum adiuncta, atque gravis egestas, qua saepe laborant,
mitigationes seu largiores interpretationes quandoque exigere ac
requirere visa sunt.
Hodie, ut exemplum proponamus, civium sensus, quem socialem appellant,
vix ferret nimis arctam can. 601 interpretationem, ne cum de
Monialibus quidem contemplativis agitur. Hinc Sancta Sedes, pluribus
necessitatibus vel utilitatibus materne in dies largius providet, quae iuxta
receptum olim iudicium non ita graves existimabantur, ut ob eas clausuram
pontificiam infringere liceret vel ipsa eximere. Ceterum, domiciliorum
securitas atque sanctitas, quae non unica quidem causa fuit pontificiae
clausurae, sed varie pro temporum adiunctis, cum aliis causis ad
ipsam constituendam et ordinandam contulit, hodie magis' quam olim tecta
sartaque est.
* * #
Summatim origine et fastis sacri Monialium Instituti propositis, opportunum
ducimus in praesens accurate distinguere ipsius propria ac
necessaria elementa, quae vitam Monialium contemplativam canonicam
ut primum ac praecipuum earum finem directo afiiciunt. Nativis hisce
atque praecipuis lineamentis quibus figura canonica Monialium clare in
iure definitur, alia magni momenti accedunt quae, etsi non sunt necessaria,
eam tamen complent, cum satis apte publico Monialium fini respondeant
ipsumque securum faciant. Aliqua vero in Monialium Instituto
invenimus quae nec necessaria sunt nec eam complent, sed tantum externa
atque historica sunt, cum scilicet ex adiunctis superiorum temporum,
nunc valde mutatis, certo nascantur. Quando haec, vel iam non prosunt,
vel maius bonum impedire valent, nulla speciali ratione servanda
videntur.
Porro, firmis prorsus omnibus nativis ac potissimis venerandi Monialium
Instituti elementis, quoad elementa alia, quae externa et adventicia
censentur, illas caute prudenterque ad hodierna adiuncta accomodationes
inducere decrevimus, quae Instituto eidem non modo maiorem
decorem, sed pleniorem etiam efficacitatem tribuere poterunt.
Ad has Instituti Monialium temperatas accommodationes inducendas