AAS 43 (1951), p. 9

Nostrae, Moniales B. Mariae de Caritate pluresque aliae. Hae novae 29
fundationes dum, vel ab initio earum institutionis vel deinceps ad acceptandum
Monialium commune ius vigens — ut vitam vere religiosam,
unice tunc pro mulieribus recognitam, profiteri valerent — adigebantur
seu moraliter cogebantur, ipsius iuris renovationem diversis modis praeparabam.

Hae novae Monialium formae, etsi vitam contemplativam canonicam
profitebantur, et strictam clausuram pontificiam, propriae rationi vivendi
aptatam, ex sententiis tunc vigentibus aegre quidem sed sincere
demum receperant, tamen quandoque divinum Officium recitandum non
susceperunt. Multa vero apostolatus et caritatis opera quae cum suo sexu
suoque statu iuridico consentanea habebantur, ipsae laudabili sollicitudine,
ut sui muneris partes, fecerunt.

* * *

Annis volventibus, sive ob novorum Ordinum exemplum sive ob
progressum Congregationum ac Societatum, quae cum vita perfectionis
fecundam caritatis, auxilii, educationis exercitationem coniungere nitebantur,
sive denique ob communem rerum atque idearum omne genus
processum, non pauca Monasteria multorum Ordinum, qui vitam contemplativam
unice ex instituto suo sectabantur, opera apostolatus, probante
ac prudenter moderante Sancta Sede, pluribus in locis receperunt.
30
Exinde sensim sine sensu obtinuit, ut commune Monialium Institutum
non solum diversos Ordines cum propriis Regulis et Constitutionibus
in se contineret, sed etiam profundior quaedam in ipso admitteretur divisio
inter Ordines scilicet et Monasteria quae vitam solummodo contemplativam
sequebantur atque Ordines ac Monasteria in quibus, sive ex peculiari
constitutionis lege sive ex subsequentibus Apostolicae Sedis
concessionibus, ad vitam contemplativam canonice probata apostolatus
opera convenienter adiungebantur.
Nostro hoc tempore, totum Monialium Institutum, tum in iis Ordinibus
ac Monasteriis, quae fideliter vitam tantum contemplativam hucusque
obiverant, tum in iis maxime quae ex Ecclesiae praescripto vitam
contemplativam amice cum operibus apostolatus sociabant, adiunctorum
rerumque varietates ac mutationes non leviter persensit. Sane, cum hi
Ordines educationis similibusque caritatis operibus vacent, quae sive ex
inductis ubique moribus sive ex rerum publicarum interventu ita nunc
exercentur ut vix compatibilia vel prorsus incompatibilia fiant cum ali-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.