AAS 43 (1951), p. 136

Sacerdos: Et ómnibus pompis eius?
Populus: Abrenuntiámus.
Sacerdos: Oréditis in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et
terras?
Populus: Credimus.
Sacerdos: Créditis in Jesum Christum, Filium eius unicum, Dominum
nostrum, natum et passum?
Populus: Credimus.
Sacerdos: Créditis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem,
et vitam aeternam?
Populus: Credimus.
Sacerdos: Nunc autem una simul Deum precemur, sicut Dominus noster
Jesus Christus orare nos docuit :
Populus: Pater noster...
Sacerdos: Et Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui
nos regenerávit ex aqua et Spiritu Sancto, quique nobis dedit remissionem
peccatorum, ipse nos custodiat gratia sua in eodem Christo Jesu
Dómino nostro in vitam aeternam.
Populus: Amen.

26. Ubi vero in libro rituali rite approbato, ad conferendum sacramentum
baptismatis, usus partialis linguae vernaculae permittitur, ibi
textus recensiti sub n. 25, in eadem lingua vernacula recitari possunt.

CAPUT VIII

De altera parte litaniarum

27. Renovatione promissionum baptismatis peracta, cantores incipiunt
alteram partem litaniarum, inde ab invocatione Propitius esto, usque ad
finem, omnibus genufiectentibus et respondentibus.
Si vero in hac sacra vigilia paschali sacri Ordines conferantur, consueta
ordinandorum prostratio et benedictio peragetur, dum haec altera
pars litaniarum decantatur.

28. Sacerdos vero et ministri, accedentes ad sacristiam, induuntur paramentis
albi coloris pro missa solemniter celebranda.

29. Interim cereus paschalis reponitur in candelabrum suum, in cornu
evangelii, et altare paratur pro missa solemni, cum luminaribus accensis
et floribus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.