AAS 43 (1951), p. 19
autonomiae inducantur aequae condiciones et intermissiones, quae necessariae
vel magis utiles videantur.
2° Formae tamen Foederationis quae praedictae autonomiae de qua
diximus (§ 1) contrariae videantur et ad rationem regiminis centralis accedant,
S. Sedi speciali modo reservantur, nec sine expressa Ipsius concessione
institui possunt.
§ 6. Foederationes Monasteriorum ex fonte unde proveniunt atque
ex Auctoritate a qua directe dependent et reguntur, sunt iuris pontificii
ad normam iuris canonici.
§ 7. S. Sedes immediatam vigilantiam et auctoritatem, prout casus
ferat, in Foederationem exercere poterit per aliquem Adsistentem religiosum,
cuius munus erit non tantum S. Sedem repraesentare sed etiam
conservationem genuini spiritus proprii Ordinis fovere et Superiorissas
in recto ac prudenti Foederationis regimine opera et consilio adiuvare.
§ 8. I Statuta Foederationis non solum praescriptis normis a S. Con-o
gregatione de Religiosis Nostra Auctoritate elaborandis, sed etiam naturae,
legibus, spiritui et traditionibus sive asceticis sive disciplinaribus
sive iuridicis et apostolicis proprii Ordinis, conformentur oportet.
2° Foederationum Monasteriorum praecipuus finis est fraternum
adiutorium sibi mutuo praestare, non solum in spiritu religioso ac
in regulari monastica disciplina fovendis, sed etiam in rebus oeconomicis
provehendis.
3° Si casus ferat, peculiares normae in approbandis Statutis tradendae
s ant, quibus moderari oporteat facultas et moralis obligatio
petendi ac mutuo sibi concedendi Moniales, quae tum ad regimen Monasteriorum,
tum ad institutionem novitiarum in communi novitiatu pro
omnibus vel pro pluribus Monasteriis erigendo, tum denique ad aliis moralibus
vel materialibus Monasteriorum aut Monialium necessitatibus
providendum, necessariae existimentur.
Art. VIII
§ 1. Labor monasticus, cui etiam Moniales vitae contemplativae incumbere
debent, Regulae, Constitutionibus, traditionibus singulorum Ordinum
debet esse pro viribus consentaneus.
§ -2. Labor ita ordinari debet ut simul cum aliis rationibus ab Ec-3
clesia probatis (cc. 547-551, 582), et cum subsidiis a Divina Providentia
suppeditatis, securam reddat ac convenientem Monialium substentationem.
§ 3. r Ordinarii locorum, Superiores regulares et Superiorissae Mo-