AAS 43 (1951), p. 449

An. et yol. XXXXIIÍ 2 Iulii 1951 (Ser. II, T. XYIH) - N. 10
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PH PP, XÏÏ

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

SHERBROOKENSIS

NOVA IN CANADA ERIGITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA, IN QUA CATHEDRALIS

ECCLESIA SHERBROOKENSIS AD METROPOLITANAE ECCLESIAE GRADUM EX-

TOLLITUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Universi dominici gregis regimen, Romano Pontifici divinitus commissum,
postulat ut dioecesium ordo hierachicus aliter ordinetur quotiens
hoc maiori Dei gloriae, Catholicae Ecclesiae laudi et animorum bono
futurum esse videatur. Omnibus siquidem perspectum est quantum catholica
res, novissimis praesertim hisce annis, in Canadensi Ditione
profecerit. Ibi enim, Deo opitulante, christifidelium numerus magis magisque
in dies percrescit, paroeciales ecclesiae multiplicantur, ecclesiasticae
ac religiosae vocationes late florent, et non pauca orta sunt catholica
instituta ad iuvenes eradiendos, ad indigentes sublevandos, ad infirmorum
morbis medendum. Maxima insuper est auctoritas, quam catholicae
studiorum universitates inter viros, etiam acatholicos, litterarum et honestarum
artium doctrina excultos, obtinent; et vere laudabilis Pastorum
industria ad documenta de re sociali Romanorum Pontificum divulganda
et ad effectum adducenda. Nil igitur mirum si Nobis, quinque
tantum annis post Provinciae ecclesiasticae S. Germani in archidioecesis
Quebecensis territorio erectionem, preces porrectae sint ut Nos, attentis

29 - ACTA, vol. XVIII, n. 10. — 2-7-1951.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.