AAS 43 (1951), p. 480

civitatem Pompeianam, Ssmus Dominus Noster Pius Divina Providentia
PP. XII, praesenti Consistoriali Decreto, benigne decernere dignatus
est ut Praelatura nullius in posterum Pompeiana, nuncupetur, retento
tamen alio quoque titulo : Beatissimae Virginis Mariae a Ssmo Rosario.
Posthac igitur Praelatura nullius appellabitur : Pompeiana seu Beatissimae
Virginis Mariae a Ssmo Rosario.
Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die
8 Maii 1951.

Fr. A. I. Card. PIAZZA, Ep. Sabinen, et Mandelen., a Secretis.

L ÇU. S
^ ' Iosephus Ferretto, Adsessor.

III

DECRETUM

DE VETITO CIVILIUM NOBILIARIUM TITULORUM USU IN EPISCOPORUM INSCRI-

PTIONIBUS ET ARMIS.
Attentis dispositionibus, quae de nobilitatis familiaris titulorum et
signorum usu in Episcoporum inscriptionibus et armis iamdiu latae fuerunt,
i. e. Constitutione Apostolica « Militantis Ecclesiae » diei 19 decembris
1644 et Consistoriali Decreto diei 15 ianuarii 1915, (v. Acta Ap.
Sedis, a. vn-1915, pag. 172), Ssmus Dominus Noster Pius Divina Providentia
PP. XII, mature perpendens huiusmodi saeculares nobilitatis titulos
vel notas pristinum amisisse iuridicum fundamentum et ab hodiernis
rerum hominumque condicionibus dissentire, veteres immutare novasque
edicere normas peropportunum duxit.
Quapropter, praesenti Consistoriali Decreto, idem Ssmus Dominus
Noster decernere dignatus est ut Ordinarii omnes in suis sigillis et insignibus
seu armis, necnon in epistularum ac edictorum inscriptionibus,
titulorum nobiliarium, coronar um aliarumve saecularium notar um usu
in posterum prorsus abstineant, etiam si ipsi episcopali vel archiepiscopali
sedi sint adnexa.
Contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, minime
obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis Consistorialis, die 12
Maii 1951.

£¡3 Fr. A. I. Card. PIAZZA, Ep. Sabinen, et Mandelen., a Secretis.

£8- ®' Iosephus Ferretto, Adsessor.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.