AAS 43 (1951), p. 495

SACRA CONGREGATIO DE SEMINARIIS

ET STUDIORUM'UNIVERSITATIBUS

PORTALEGREN, IN BRASILIA

DECRETUM

UNIVERSITAS STUDIORUM CATHOLICA PORTALEGRENSIS IN BRASILIA ERIGITUR"

Tot inter sollicitudines hoc in primis Sacra Congregatio de Seminariis
et Studiorum Universitatibus perpetuo curat ut salutaria sapientiae
atque virtutis germina, teneris adolescentium mentibus inserta,
lectissimam subolem praeparent, bonarum frugum probitatis doctrinaeque
feracem. Libenter ergo eadem Sacra Congregatio novit religiosos
viros Instituti Fratrum Maristarum anno Domini 1931 in Portalegrensi
Brasiliae Urbe scholas superiorum studiorum iuvenibus aperuisse, ultimis
vero hisce annis tres academicas Facultates constituisse, quas
publica civilis Auctoritas approbatione munivit.
Cum Excmus P. D. Archiepiscopus Portalegrensis supplices preces
nuper porrexerit ut Universitas canonice erigeretur, haec Sacra Congregatio
accurate perpendit Statuta sibi diligenter subiecta normasque
quibus cathedrae singularum Facultatum reguntur, omniaque vidit
bene disposita esse ad propositum finem assequendum christianae iuventutis
rite instituendae educandaeque.
Pro suo igitur munere infrascriptus Cardinalis Praefectus huius Sacrae
Congregationis rem Summo Pontifici in Audientia retulit, qui votis
expressis benigne obsecundare dignatus est.
Quapropter haec eadem Sacra Congregatio de Seminariis et Studiorum
Universitatibus, auctoritate a Smo D. N. Pio Div. Prov. PP. XII
sibi collata, has academicas Facultates cum adnexis scholis a Fratribus
Maristis Portalegriae conditas in Catholicam Universitatem erigit atque
eam erectam declarat, titulo Pontificio insignitam, cum omnibus iuribus,
officiis et privilegiis, quae ad huiusmodi Instituta pertinent, dummodo
fideliter serventur quae tum canonicis tum peculiaribus legibus praescribuntur
: contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus S. Callisti, die 1 mensis Novembris, in
festo Omnium Sanctorum, dogmaticae definitioni B. Mariae Virginis in,
caelum Assumptae sacro, anno Iubilaei MCML.

£g I. Card. PIZZARDO, Ep. Alban., Praefectus.
L. © S.
f C. Confalonier!, Archiep. Nicopolit., a Secretis*

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.