AAS 43 (1951), p. 499

dilaudamus, et ad ulterius usque alacritate summa procedendum
adhortamur omnes: omnes dicimus Venerabiles in Episcopatu
Fratres, Evangelii propagadores, sacrorum administros
ac singulos christifideles, sive qui in territoriis christianae adhuc
veritate excolendis operantur, sive qui ubicumque terrarum
vel supplicibus ad Deum admotis precibus, vel Missionum
candidatos instituendo iuvandoque, vel denique corrogata stipe
gravissimae eiusmodi causae opitulantur.

4ef 4f?

*7V "TV" "TV"

Ac primum placet heic ea breviter attingere, quae ad incrementa
pertinent hac in re feliciter habita. Anno MDCCCCXXVI sacrae
Missiones CD numerabantur, in praesens autem DC circiter
censentur; catholici vero inibi commorantes ad centies ac quinquagies
centena milia nondum excreverant, dum hodie fere ducenties
et octogiens centena milia iam exaequant. Eodem anno
sacerdotes vel e clero adventicio vel indigena fere DCCC supra
XIV milia habebantur, dum hodie plusquam DCCC supra xxvi milia
recensentur. Tunc temporis Missionibus fere omnibus sacri
Pastores praeerant ex alienigenarum gentibus orti ; horum autem
post XXV annorum spatium LXXXVIII Missiones clero indigenae
creditae sunt; ac non paucis in locis, cum Ecclesiastica Hierarchia
iam rite constituta sit atque Episcopi sint ex locorum incolis
delecti, vel luculentius patet Iesu Christi religionem reapse
catholicam esse, atque ad nullam terrarum orbis partem quod
attinet, extraneam esse habendam.
Itaque, ut exemplis utamur, in Sinis et in nonnullis Africae
regionibus Ecclesiastica Hierarchia ad sacrorum canonum
normas condita est; tria, eaque gravissimi momenti, « Plenaria
» Concilia celebrata fuere, primum anno MDCCCCXXXIV in
Indosinis, anno MDCCCCXXXVII in Australia alterum, tertium
vero elapso anno in India. Seminaria primis disciplinis tradendis,
quae minora dicuntur, valde numero ac vi adaucta sunt;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.