AAS 43 (1951), p. 500

sacrorum autem alumni, qui ad altiorem doctrinam instituuntur,
cum quinque ac viginti ante annos MDCCLXX tantummodo
essent, sunt in praesens MMMMCCC; ac multorum sacerdotii candidatorum
domicilia aedificata fuere, quae ad universam pertinent
regionem. Eomae, apud Urbanianum Athenaeum «Missionale
Institutum » conditum est; itemque Romae aliisque in
locis «Missionologiae)), quae dicitur, ((Facultates)) ac magisteria
non pauca constituta fuerunt. Hac pariter in alma Urbe Petrianum
fuit Collegium instructum, in quo indigenae sacerdotes
penitius aptiusque ad sacras disciplinas, ad virtutem, ad apostolatum
conformantur. Fuere praeterea studiorum Universitates
conditae duae; collegia ac scholae altioribus vel mediis excolendis
doctrinis, quae prius MDC circiter numerabantur, hodie
ad plusquam quinque milia censentur; ludi litterarum primordiis
tradendis duplicem propemodum attigere numerum; atque
id ipsum de sedibus medicamentis dilargiendis ac de valetudinariis
asseverari potest, in quibus omne genus infirmi, aegroti
ac vel leprosi curantur. Huc quae sequuntur accedunt: « Missionalis
Cleri Sodalitas» per hoc annorum spatium magnum cepit
incrementum; institutum est ortum, cui nomen « Fides » et cuius
est de religiosis rebus exquirere, comparare ac pervulgare
nuntia; scripta typis edita fere ubique et numero augescunt et
longe lateque proferuntur; non pauci sacris Missionibus provehendis
Conventus celebrati fuere, in quibus quidem ille peculiari
modo memoratu est dignus, qui Romae fuit Anno vertente
Sacro habitus, quique luculenter ostendit quae quantaque fuerint
hac de causa suscepta; haud ita multo ante Kumasi, in
Africae Ora, quae Aurea dicitur, Eucharisticus Congressus adstantium
multitudine conspicuus pietatisque fervore mirabilis
celebratus est; ac denique Pontificio Operi a S. Infantia precibus
ac collata stipe promovendo peculiaris dies quotannis a
Nobis assignatus est; quae omnia praeclare patefaciunt Apo-5
stolatus incepta mutatis rerum condicionibus succrescentibus-

5 Epist. Praeses Consilii, A. A. S., 1951, pp. 88-89.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.