AAS 43 (1951), p. 503
quae hac de causa sacro purpurantur cruore. Ad Nos siquidem
perlatum est christifideles non paucos, idcirco quod fuerunt ac
sunt religionis suae tenacissimi., itemque virgines Deo devotas,
missionales, sacerdotes indígenas, atque etiam nonnullos Episcopos
e suo fuisse domicilioe suarumque rerum possessione deturbatos,
ac vel extorres in inedia languescere, vel in vinculis,
in carceribus, in publicae custodiae campis detineri, vel interdum
etiam fuisse immaniter trucidatos.
Summa animus Noster aegritudine oppletur, dum horum
carissimorum filiorum angustias, dolores, mortem recogitamus;
eosdemque omnes non modo paterna voluntate prosequimur,
sed paterna etiam veneratione recolimus, quandoquidem probe
noscimus altissimum eorum munus ad martyrii quoque dignitatem
interdum evehi. Iesus Christus, martyrum primus, edixit:
« Si me persecuti sunt, et vos persequentur»; « in mun- 10
do pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum » ;11
<( nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum
solum manet; si autem mortuum fuerit multum fructum
affert ».1 2
Qui christianae veritatis christianaeque virtutis nuntii propagatoresque
longe a patriis laribus, sanctissimo hoc munere
fungentes mortem occumbunt, semina sunt, ex quibus aliquando
Dei nutu fructus germinabunt uberrimi. Quamobrem
Paulus apostolus asseverabat: « Gloriamur in tribulationibus
»; ac S. Cyprianus Episcopus et martyr christianos suo-1 3
rum temporum consolabatur atque adhortabatur hisce verbis:
« Gaudere nos et exsultate voluit in persecutionibus Dominus,
quia, quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei,
tunc probantur milites Dei, tunc martyribus patent caeli. Neque
enim sic nomen militiae dedimus, ut pacem tantummodo
cogitare, et detrectare et recusare militiam debeamus, quando
1 0 IOAN., X V , 20.
1 1 IOAN., XVI , 33.
L* IOAN., XII , 24-25.
u Rom., V , 3.