AAS 43 (1951), p. 504
in ipsa militia primus ambulaverit Dominus, humilitatis et tolerantiae
et passionis magister, ut quod fieri docuit, prior faceret,
et quod pati hortatur, prior pro nobis ipse pateretur ».1 4
Ii etiam Evangelii satores, qui hodie in longinquis plagis
desudant, causam provehunt illi haud dissimilem, quae in primaeva
Ecclesiae aetate agebatur. Etenim fere in iisdem rerum
condicionibus ii Romae versabantur, qui una cum Apostolorum
Principibus Petro et Paulo Romani Imperii arci evangelicam
inferebant veritatem. Quisquis considerat nascentem eo
tempore Ecclesiam nullis instructam fuisse humanis opibus,
sed angustiis, aerumnis, insectationibus vexatam, vehementi admiratione
non percelli non potest, inermem cernens christianorum
manipulum potentiam devicisse, qua forsitan numquam
exstitisset maior. Quod autem tunc contigit, iterum procul dubio
iterumque eveniet. Quemadmodum David adulescens, potiusquam
funda divino auxilio confisus, gigantem Goliath ferrea
armatura ornatum prostravit, ita divina illa societas, quam
Christus condidit, nulla umquam poterit terrena devinci potestate,
sed omnes est insectationes serena fronte superatura.
Quamquam probe noscimUs hoc ex divinis oriri pollicitationibus
defuturis numquam, facere tamen non possumus quin gratum
iis omnibus patefaciamus animum Nostrum, qui impavidam
et invictam fidem suam Iesu Christo atque Ecclesiae, columnae
et fundamento veritatis, testati sunt, eos una simul 15
adhortantes ut eadem semper constantia coeptum iter pergant.
Huius invictae fidei strenuaeque fortitudinis saepissime ad
Nos nuntii afferuntur, qui magno Nos solacio afficiunt. Quodsi
non defuerunt qui Catholicae Ecclesiae filios ab alma hac Urbe,
ab hac nempe Apostolica Sede, seiungere conarentur, quasi id
debitus erga Nationem cuiusque suam postularet amor, debita
requireret fidelitas; at iure meritoque iidem respondere potue-
1 4 S. CYPRIANI Epist. LVI; ML, IV, 351 A .
" Cf. J Tim., III, 15.