AAS 43 (1951), p. 505
runt ac possunt nullis se civibus cedere in patria caritate; summa
tamen sinceritate percupere iusta libertate perfrui.
Illud autem praesertim ante mentis oculos habeatur oportet,
quod iam supra attigimus: id nempe, quod adhuc hac in
causa faciendum superest, ingentem prorsus exposcere operam
innumerosque opifices. Reminiscamur fratres nostros, qui «sederunt
in tenebris et in obscuro », immensam esse hominum1 6
multitudinem, qui ad millies decies centena milia aestimari
possunt. Videtur igitur inenarrabilis ille amantissimi Iesu
Christi Cordis adhuc resonare gemitus : « et alias oves habeo,,
quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et
vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor ».1 7
Ac pastores non desunt, ut profecto nostis, Venerabiles Fratres,
qui oves ex hoc uno ovili, ex hoc uno salutis portu abducere
enitantur; ac nostis pariter huius generis periculum alicubi
impendere cotidie maius. Quamobrem Nos et immensam
eiusmodi hominum multitudinem Nobiscum coram Deo considerantes,
qui evangelicae veritatis adhuc expertes sunt, itemque
grave illud discrimen, ut oportet, reputantes in quod
tam multi coniciuntur vel ob invalescentem « materialismum
atheum », qui dicitur, vel ob quamdam doctrinam nomine christianam,
quae reapse tamen « communismi » commenta erroresque
sapit, vehementissima animi sollicitudine anxitudineque
compellimur ad apostolatus opera usquequaque omnique ope
provehenda; ac veluti Nobismet ipsis datum sacri vatis hortamentum
illud autumamus : « Clama, ne cesses, quasi taba
exalta vocem tuam ».1 8
Peculiarique modo apostolicos sacrarum Missionum opifices,
qui in internis Latinae Americae regionibus operantur, supplicibus
Deo commendamus precibus, cum Nobis exploratum sit
14 Ps., avi, io
17 IOAN., X, 16.
" Is., LVIII, 1.